Abhinc aliquot septimānās, pelliculam quandam cīnēmatographicam intuitus sum cui titulus Tatae Seniōrēs, quae in Rētī Pelliculārum spectārī potest. Haec pellicula est quādamtenus rīdicula, quamquam, ut vērē dīcam, nōn ita mīrifica est. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae pelliculam prōscrībit:
Huius pelliculae argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō aperientur. Trēs ex taeniolae prīmīs persōnīs sunt Jack Kellius et Connor Brōdius et Mike Ricardus, quī iam multōs annōs amīcī et collēgae sunt. Ūnā enim tabernam vestiāriam condidērunt, quam Trīniōnem nōmināvērunt, in quāque subūculae āthlēticae fīunt, modō trālātīciō dēsignātae, nōminibus factiōnum āthlēticōrum īnscrīptīs. Tandem autem aliquandō eīs persuādētur ut societātem suam quaestuōsam vēndant, atque in eādem societāte mūnere fungī pergant, sed utpote operāriī, nōn utpote praefectī. Porrō, societātis ingenium atque mēta ā novō praeside, virō iūniōre nōmine Aspene, medullitus mūtantur.
In quādam scaenā satis rīdiculā, Jack ad lūdum fīliolī suī Nate pervenit, ad hunc currū domum vehendum, duābus minūtīs sērius—propter quod rēctrīx scholae, Doctrīx Lōis Schmīkel-Turner, eum, cōram complūribus mātribus, sevērē reprehendit. Quae sānē superba obiūrgātiō facit ut Jack Doctrīcī Schmīkelī-Turnerī ita succēnseat ut eam obscēnissimō quōdam verbō vituperet. Ubi Jack cum uxōre Līā postillā ad lūdum revertitur ut ā rēctrīce veniam impetret, haec exigit ut nōn sōlum ā sē sed ab omnibus parentibus discipulīsque veniam petat. Quō factō, Līa Jackī memorat oportēre hunc quam cōmissimē et affābilissimē, immō piissimē hercle, cum rēctrīce omnibusque aliīs agere—nam, ut fīliolus ille Nate in ēgregium lūdum prīvātum līberōrum paulō maiōrum recipī queat, commendandus erit litterīs ā rēctrīce ipsā cōnscrīptīs.
Multa alia in hāc pelliculā ēveniunt, sed haec quidem hāctenus. Ut enim iam dictum est, pellicula nōn est ita mīra. At concēdendum est eam satis rīdiculam esse—quārē, sī quid vōbīs studiī vel haec dēscrīptiō vel suprā posita prōscrīptiō excitat, possum vōbīs suādēre ut pelliculam contueāminī.