Aliquot commentāriola quae nūper in hōc commentāriō rētiālī exscrīpta sunt, seriēs tēleopticās tractāvērunt quās nōn hōc annō sed abhinc duōs trēsve annōs intuitus sum—quōrum in numerum hoc commentāriolum quoque ascrībendum est. Seriēs tēleoptica quae īnfrā ēdisserētur ea est cui index Cōnsilium Diabolī, quaeque per Rēte Pelliculārum ēmittitur. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōmulgat:
Cuius seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō revēlābuntur—neque vērō ūlla quae permagnam vōbīs admīrātiōnem moveant. Cōnsilium Diabolī est seriēs tēleoptica “dē vītā vērā,” ut dīcitur, quae in illā cīvitāte suī iūris facta est cui nōmen Korēa Merīdiāna. Haec seriēs certāmen quoddam ostendit, quod ita iūcundum est ut spectātōrēs admodum teneat. In prīmō seriēī tempore, quod ferē tōtum contuitus sum, duodecim competītōrēs—quōrum quisque lūmen est—in aedibus quibusdam congrediuntur, ubi commorābuntur dum ex certāmine ēiciantur. Quōs inter concertātōrēs numerantur lūmina quae taeniolās cīnēmatographicās faciunt et per Rēte dīvulgant—sed etiam quīdam vir quī vulgō philosophiam nātūrālem expōnit, atque duae fēminae quae ad Cīvitātēs Foederātās Americae migrāvērunt, quārum ūna ibi mūnere iūriscōnsultae fungitur. Omnēs competītōrēs Korēānī sunt, ūnō exceptō, quī Canadēnsis est.
Aedēs ipsae satis īnsolitae sed iūcundae sunt. Prīmum omnium, permagnae sunt, praecipuē propter camerās prīncipālēs, vērum etiam quod duae contignātiōnēs sunt (quārum altera competītōrum cubicula habet). Etiam valdē lautae sunt aedēs, quamobrem ibi commorārī vōbīs perplaceat—sed speciem satis inūsitātam praebent, praesertim propter colōrēs. Verbī causā, in oecō familiārī—quī ita dīcī potest etiamsī nūlla vēra familia ex concertātōribus composita est—mēnsa, trīclīnium, tapēte, etiam scālae glaucae vel venetae sunt, ita ut omnia haec ex nescioquā petrā plūs minusve marmorī similī facta esse videantur.
Trānseāmus autem ad id quod caput est, scīlicet ad certāmen ipsum. Quisque certāminis congressus reāpse ex duōbus certāminibus cōnstat, quōrum in aliō singulī competītōrēs, in aliō duae factiōnēs inter sē dēcertant. Atque singula certāmina quae lūsōrēs participant, magis ad sē spectātōrum oculōs convertunt quam ūlla alia seriēī tēleopticae rēs—nam nōn sōlum permagnam hercle calliditātem et perspicācitātem et argūtiās et generālēs animī vīrēs requīrunt, sed etiam praecepta habent quae involūtissima sunt. Haec praecepta—quibus vidēlicet ā competītōribus pārendum est—ā certāminis duce sīve gestōre per ēchēa nūntiantur, postquam gestōris vōx systēmate quōdam ēlectrōnicō mūtāta vel potius dētorta est, nē gestor ā quōquam agnōscātur. (Eiusdem reī causā, vultus eius numquam revēlātur, neque competītōribus neque spectātōribus, sed semper persōnā obtegitur.) Nōnnumquam, dum praecepta nūntiantur, “ostenduntur” quoque quōdammodo, simplicibus imāginibus dēscrīptiōnibusve quae in ingentī quadrō vīsificō exhibentur sed ferē nūllīs verbīs īnscrībuntur. Attamen, ut suprā attāctum est, ferē cuiusque certāminis ratiō sīve dēscrīptiō implicātissima est, quod permulta et involūta praecepta habet, atque aliquot praeceptīs subiunguntur praecepta additīcia, ita ut tōta certāminis dēscrīptiō memoriam cōdicillōrum lēgum afferat.
Dē hīsce involūtissimīs praeceptōrum dēscrīptiōnibus haud ūberius disputārī hīc potest, nam, simulatque cuius certāminis praescrīpta nūntiāta sint, ferē quīvīs spectātor ea īlicō oblīvīscātur. Sed operae pretium erit duo certāmina fūsius dēscrībere. In alterō, ambārum factiōnum sociī nītuntur imāginēs quāsdam cōnficere. Est enim magna quaedam rota, in mediō certandī conclāvī posita, quae illīs rotīs similis est quibus līberī circumvehuntur in āreīs lūsōriīs. Cum cuidam factiōnī certandum est, ūnus tantum illīus factiōnis socius rotam cōnscendit, quae perpetuō axem circumvolvitur. Ubi rota illum socium prope parietem fert, licet eī fōrmās geōmetricās parietī affīxās movēre; hoc factiōnis sociī identidem agunt, ut imāgō—id est, ea quae in pariete compōnitur—quam prīmum cōnficiātur. Et, quoniam quāque vice ūnus tantum socius rotam ascendit, reliquī factiōnis sociī eī continenter clāmitant, eum cohortantēs ut hoc aut illud frustum moveat antequam rotā ā pariete rūrsus āvehātur.
In alterō certāmine quod hīc cōpiōsius dēscrībētur, ambābus factiōnibus ostenditur immānis pictūra valētūdināriī Korēānī. Quae ambārum factiōnum sociīs attentissimē atque maximā cum cūrā perscrūtanda est, nam modo ad exiguum tempus eīs ostendētur: posteā adimētur, atque ambābus factiōnibus respondendum erit ad interrogāta dē pictūrae minimīs rēbus singulīs. Verbī grātiā, interrogantur dē globō īnflātō quem puella quaedam habet et dē synthesī cūrātrīcum aegrōtōrum. Et aliud quoque interrogantur—ad quod interrogātum ut respondeant, necesse eīs est nōn sōlum quandam pictūrae rem meminisse, vērum etiam cum arithmēticīs coniungere (hoc est, nōn modo aliquid recordārī sed etiam ratiōcinārī). Quaedam igitur interrogāta ad quae competītōribus respondendum est, perdifficilia sunt. Ut paucīs complectar, vehementer vōs hortor ut hanc seriem tēleopticam spectētis, praecipuē propter certāminum mīrificē involūta praecepta et propter intellegentiam et astūtiam et ratiōcinandī perītiam quae certāmina poscunt. (Equidem, dum paenultimum epīsodium prīmī temporis intueor, seriem tēleopticam contuērī dēstitī, nam concertātōribus quōdammodo chartīs lūsōriīs lūdendum erat, cuius reī mē maximē taedēbat—sed nōn est dubium quīn haec seriēs permulta iūcunda atque etiam suāvia praebeat.)
Monday, June 16, 2025
The show “The Devil’s Plan” (on Netflix)
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)
Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...

-
Abhinc aliquot annōs, fortasse annō bis mīllēsimō vīcēsimō tertiō, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui titulus Synthesī Indūtī , qu...
-
Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...
-
Aliquot commentāriola quae nūper in hōc commentāriō rētiālī exscrīpta sunt, seriēs tēleopticās tractāvērunt quās nōn hōc annō sed abhinc duō...
No comments:
Post a Comment