Monday, June 30, 2025

The show “Extraordinary Attorney Woo” (on Netflix)

Abhinc aliquot annōs, seriem quandam tēleopticam intuitus sum cui titulus Extrāōrdināria Iūriscōnsulta Wū, quaeque per Rēte Pelliculārum dīvulgātur. Haec seriēs periūcunda, vel dīcam suāvis, est, ita ut spectātōrēs summopere teneat. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōmulgat:



Cuius seriēī tēleopticae argūmentī aliquot singula hōc commentāriolō patefīent. Seriēī prīma persōna ea est quam īnscrīptiō attingit: Wū Youngwū, iūriscōnsulta quaedam, in Korēā Merīdiānā nāta, quae etiam tīrō cognitrīcem sagācissimam perspicācissimamque exhibet. Quae cum parva puella esset, ā patre sōlō alta est, mātre absente. Patrem patet eam adamāvisse, et adhūc adamāre—neque autem facillimum eī fuit eam alere, propter indolem huius “autisticam,” quae dīcitur. Tamenetsī Youngwūis “autismus” quāsdam difficultātēs eī attulit, nihilōminus eam quibusdam vīribus quoque dōtāvit. Cum enim minima puella esset, nōn sōlum iam acūtē ācriterque perspiciēbat quid esset iūstum, quid autem iniūstum, sed etiam facillimē ingentem librum lēgum Korēae Merīdiānae perlēgit atque ēdidicit. (In hōc igitur genere, illī persōnae persimilis est cui nōmen Mike Ross, quī—in illā seriē tēleopticā cui index Synthesī Indūtī—omnēs lēgēs suae patriae ēdidicit, hoc est, Cīvitātum Foederātārum Americae. Mike tamen hoc iam adulēscēns ēgit.)

Quō iūrum studiō Youngwū flagrāre perrēxit, quā dē causā in collēgium iūrisprūdentiae Pūblicae Ūniversitātis Studiōrum Seoulis recepta est. Etenim prosperrimē ēvāsit, nam plūra pūncta tulit quam omnēs condiscipulī. Nihilō sētius, sex mēnsēs, nisi fallor, ā nūllā societāte iūriscōnsultōrum conducta est, quippe cum autistica esset. Tunc autem dēmum fēlicissimē contigit ut condūcerētur—ā societāte quādam iūriscōnsultōrum nōmine Hanbadā.

Ibi quoque prīmō quāsdam difficultātēs habet. Aliī enim iūrisperītī quibuscum rēbus lēgālibus operam dat—exemplī grātiā, dux iūriscōnsultōrum Jung Myungseok et iūriscōnsulta Choi Suyeon et adiūtor iūrisperītus Lī Junhō—Youngwūis autisticae suī gerendī atque colloquendī ratiōnī vix assuēfactī sunt. In diēs autem Youngwū collēgaeque paulātim inter sē melius intellegere incipiunt, atque artiōre vinculō coniunguntur, nam Youngwū multum hercle societātī iūriscōnsultōrum cōnfert. Nōn enim sōlum iamdūdum omnēs Korēae Merīdiānae lēgēs ēdidicit, sed etiam, propter inūsitātum suum ingenium, cōnsilia capit ad incommodīs medendum quae vix quisquam alius capere potuisset.

Etenim, cum ea et collēgae causam agunt cuiusdam cōnsultrīcis, nōmine Gyēī Hyangsimmis, Youngwū nōn ūnum cōnsilium init sed complūra—id est, ubi prīmum vel secundum vel tertium cōnsilium nōn bene cēdit, Youngwū clientis causam agere nōn dēsistit, sed novum cōnsilium capit. Verbī causā, quōdam temporis mōmentō, Youngwū apud iūdicem argūmentātur Gyem Hyangsimmem clēmentiam merērī, quod fīnitimā cīvitāte suī iūris, Korēā Septentriōnālī, effūgerit—quā in cīvitāte, furtum illīus generis cuius accūsāta est, minus sevērē pūnītur quam in Korēā Merīdiānā. Possīs quidem dīcere hoc argūmentum paucam mīrātiōnem facere, nec multīs iūdicibus persuādēre posse—sed, sī seriem tēleopticam contuēberis, vidēbis Youngwūem permulta et īnsolita cōnsilia capere ad difficultātēs ēnōdandās dum clientium causās agit, quippe quae variās rēs aliter quam aliī perspicere et excōgitāre et animō volvere potest.

Et in alterō quoque genere Youngwūis ingenium inūsitātum est: tōtam per vītam, Youngwū permulta nōn sōlum dē iūre vērum etiam dē bālaenīs et delphīnīs discit. Quandō igitur cumque quid memoriam eī cētōrum refert, haudquāquam sē continēre potest quīn per omnia singula eōrum eat quae ad rem nātam attineant—etiamsī eī quibuscum sermōnem caedit prope nihil dē hīs bēstiīs marīnīs sciunt. Nam Youngwūis indolī prōrsus cōnsentāneum est rēs lēgum causārumque explicāre coniungendō cum rēbus bālaenārum delphīnōrumque. Clāret igitur Youngwūis bālaenārum delphīnōrumque studium memoriam afferre studiī ergā ālitēs illīus inquīsītrīcis nōmine Cordēliae Calicis, quae persōna prīma est illīus seriēī tēleopticae cui īnscrīptiō Domicilium. Ut breviter complectar, seriēs tēleoptica cui titulus Extrāōrdināria Iūriscōnsulta Wū ita suāvis est ut vehementissimē vōs hortar ut eam spectētis. (Et adiciendum est seriem ipsam multō iūcundiōrem esse quam brevem taeniolam cīnēmatographicam quae suprā posita est.)

No comments:

Post a Comment

The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)

Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...