Nūper, abhinc aliquot mēnsēs, seriem quandam tēleopticam intuitus sum cui index Domicilium, quaeque per Rēte Pelliculārum dīvulgātur. Haec seriēs periūcunda, immō suāvis, est, quamobrem vehementissimē vōs hortor ut eam spectētis. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōscrībit:
Cuius seriēī tēleopticae argūmentī aliquot singula hōc commentāriolō patefīent, sed nūlla quae permagnam vōbīs admīrātiōnem moveant. Seriēs Aedēs Albās tractat—hoc est, aedificium ubi mūnere fungitur Praeses Cīvitātum Foederātārum Americae. At nōn modo dē rē pūblicā agitur (verbī grātiā, dē foederibus cum aliīs populīs faciendīs) vērum etiam dē Domiciliō, quod dīcitur—id est, dē aedibus ipsīs ubi Praeses et familia eius habitant, et plūrimī operāriī omnem operam dant ut cūnctae rēs fēlīciter ēveniant. Quōdam vespere, Praeses (cui nōmen Elliot Morgānus) atque complūrēs aliī hominēs rērum cīvīlium cēnae adsunt quae apparāta est ad Prīmārium Pūblicum Ministrum Austrāliae (ingentis terrae merīdiānae) excipiendum et honestandum. Subitō autem quibusdam Domiciliī operāriīs innōtēscit A.B. Hybernum—summum Domiciliī administrātōrem, omnium aedium rērum gerendārum perītissimum—saevius interēmptum esse.
Prīmō, perpaucī Domiciliī operāriī et hominēs rērum cīvīlium huius reī certiōrēs fīunt—quae, ut facul intellegitur, nītuntur prohibēre quōminus pervulgētur. Nōlunt enim convīvās Austrāliānōs Americānōsque sollicitārī et conturbārī et praegravī necis timōre afficī. Etenim Harrius Hollinger, amīcissimus et cōnsiliārius Praesidis Morgānī, in hāc sententiā perstat, A.B. (ut ab omnibus vocātus est) mortem sibi cōnscīvisse. Nihilō sētius tandem aliquandō cōnstituunt inquīsītrīcem quandam condūcere, quae rem indāget atque comperiat quisnam gentium A.B. trucīdāverit. Haec fēmina, cui nōmen Cordēlia Calix, optima omnium inquīsītrīx esse fertur—quam laudem iūstō iūre accipit, nam ita hercle sagāx et perspicāx et ratiōcinandī perīta est ut nūllās ferē singulās rēs ad scelera attinentēs umquam praetermittat.
Enimvērō, Cordēliae tantī mōmentī vidētur omnia documenta et testimōnia ad facinus pertinentia corrādere ut īnstet cum singulīs hercle hominibus sermōnēs habēre quī in Aedibus Albīs versābantur cum A.B. perēmptus est. Hoc est, flāgitat ut sibi liceat cum centum quīnquāgintā septem hominibus singillātim colloquī. Scīlicet permultī sunt, hahae. Porrō, necesse est ut Cordēlia cum omnibus eā ipsā nocte congrediātur—id est, ante īnsequentis diēī initium—nam sērius ōcius Austrāliānīs ad patriam suam revertendum erit, et Americānī quoque (cum operāriī, tum hominēs rērum cīvīlium) mūneribus fungī pergere dēbēbunt. Liquet igitur omnibus ēnīxim operam dandam esse ut quam prīmum scelus ēnōdētur et homicīda comperiātur.
Vērumtamen Cordēlia—quae indole aliquātenus facētā et iocōsā praedita esse vidētur—eā ipsā nocte subinde ad Aedium Albārum caespitem antīcum clam effugit ut volucrēs contemplētur per vitrea oculāria gemināta.1 Nam avium conquīrendārum et contuendārum studiōsissima est—ita ut, cum rēs ad scelus spectantēs aliīs hominibus explicāre cōnētur, saepe cum rēbus aviāriīs coniungat et comparet, etiamsī eī quibuscum colloquitur rēs aviāriās prōrsus ignōrent. Etenim, quōdam temporis mōmentō, cum Cordēlia quandam aviculam aliī hominī ostendere vult, ad quandam sceleris rem explānandam, ex scorteā manticā ingentem gravissimumque dē avibus librum dēprōmit—quem nempe ab eā semper portārī vidērī, maximam mīrātiōnem facit. Proptereā quod Cordēlia tam lepidē sē gerit atque etiam perpetuō sale facētiīsque ūtitur—ita ut spectātōrēs interdum in cachinnōs effundantur—exstat atque ēminet nōn sōlum eius ingenium sed etiam auctrīcis seriēī tēleopticae, Shondae Rhīmis, mīrābilem et laude dignam vim fōrmātrīcem habēre. Quae cum ita sint, permagnō cum studiō vōs cohortor ut hanc iūcundissimam hercle seriem intueāminī.
1. Quae interdum vitrea “bīnoculāria” vocantur.↩
No comments:
Post a Comment