Saturday, March 22, 2025

The show “Suits”

Abhinc aliquot annōs, fortasse annō bis mīllēsimō vīcēsimō tertiō, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui titulus Synthesī Indūtī, quaeque per Rēte Pelliculārum ēmittitur. Haec seriēs tēleoptica periūcunda, immō suāvis, est, quōcircā immānem numerum spectātōrum valdē tenuit (et vērī simile est adhūc tenēre). Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriēī prīmum tempus prōscrībit:

Cuius seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō revēlābuntur. Ūnus ex seriēī prīmīs persōnīs est iuvenis quīdam nōmine Mike Ross, quī anteā ūniversitātem studiōrum frequentābat—quam tamen relīquit, nūllam lauream (hoc est, nūllum gradum scholasticum) adeptus. Ad pecūniam faciendam, illam probātiōnem clanculum prō aliīs subībat ex quā quī fēlīciter ēvādunt, in (scholastica) collēgia iūrisprūdentiae recipī possunt. Quod perīculum quandōcumque prō aliō subitūrus erat, speciem mūtābat (verbī grātiā, pīleum lūsōrium et vitrea oculāria, quae dīcuntur, induendō), nē ā vigile agnōscerētur. Quod tamen semel, probātiōne ipsā cōnfectā, accidit—quā dē causā necesse fuit ut Mike ā vigile celerrimē aufugeret. Atque aliō diē, dēnuō eī vēlōcissimē fugiendum fuit—at nōn ā suprā dictae probātiōnis vigile, sed ā custōdibus pūblicīs, nam, contrā lēgēs, cannabim sēcum ferēbat, quālem cum contubernālī, nōmine Trevore, vēndere solēbat.

Custōdēs pūblicōs effūgit sē cēlandō inter multōs hominēs quī exspectābant dum admitterentur ad colloquendum cum Harveiō Spectore, eximiō callidissimōque iūriscōnsultō quī mūnere fungitur apud societātem quandam iūriscōnsultōrum quī praecipuē in eīs rēbus versantur quae ad societātēs quaestuōsās pertinent. Harveius enim novum iūriscōnsultum condūcere volēbat quī sibi adstāret. Cum Mike ā Donnā—Harveiī āmanuēnse et adiūtrīce—admissus esset ut cum Harveiō sermōnem habēret, huic permagnam admīrātiōnem mōvit. Nōn enim sōlum ex probātiōne dē iūribus prosperē ēvāserat (ita ut vērī simile esset eum scītum efficācemque cognitōrem esse posse) sed etiam omnēs hercle lēgēs Cīvitātum Foederātārum Americae ēdidicisse vidēbātur—nam, cum Harveius dē quādam lēge cāsū ac temere ēlectā eum interrogāvisset, hic lēgis ipsa verba memoriter prōnūntiāvit. Explicāvit enim sē, quandōcumque quid lēgisset, id intellegere, et quandōcumque quid intellēxisset, id memoriā tenēre atque semper tentūrum esse. Erat autem magna quaedam difficultās: quod Mike nūllā laureā apud ūllum scholasticum collēgium iūrisprūdentiae dōnātus erat, quārē iūriscōnsultī mūnere fungī nōn poterat nisi illicitē.

Nihilōminus tamen Mike—propter incrēdibilēs vīrēs animī atque mīrābilem perspicācitātem versūtiamque—ab Harveiō tandem conductus est. Plērumque igitur haec seriēs tēleoptica eās rēs tractat in quibus Harveius et Mike versantur, cum causās agunt—modo ingentium societātum quaestuōsārum, modo hominum humiliōrum, “prō bonō pūblicō,” ut dīcitur—atque astās technās comminīscuntur ad cōnsultōrēs dēfendendōs. Quae ut agant, interdum eīs ūnā cum collēgīs opera danda est. Quōrum in numerum ascrībitur Lūdovīcus Litt, quī glōriae, laudis, potentiae cupidissimus est, cuique perplacet in lutum immergī. Atque quōrum in numerum etiam ascrībuntur ambō “sociī,” quī dīcuntur, sīve iūriscōnsultōrum societātis praefectī: sagācissima et vaferrima Iessica Pirson atque dūrus ferreusque Dāniēl Hardman, quī quoque potentiam concupīscit. Et vidēlicet necesse est ut Harveius et Mike, dum clientium causās agant, omnēs aliōs id perquam cēlent, quod Mike, nūllam lauream adeptus, contrā lēgēs mūnere iūriscōnsultī fungitur. Ut brevī comprehendam, haec seriēs tēleoptica—cuius auctōris (Aarōnis Korshis) ingenium magnam, ut liquet, vim fōrmātrīcem habet—ita scītē excōgitāta et ficta est ut vērō suāvis sit, quamobrem maximō cum studiō vōbīs suādeō ut eam intueāminī.

No comments:

Post a Comment

The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)

Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...