Monday, March 17, 2025

If you’re looking for an awesome vacation getaway…

Nūper, fēriās ēgī in cīvitāte Mexicānā cui nōmen Quīntāna Rō. Quibus fēriīs in multīs iūcundīsque rēbus versātus sum, quae vix omnēs in ūnō tantum commentāriolō dēscrībī possent (saltem sī commentāriolī scrīptor per singula īre vellet). Īnfrā igitur dē ūnā sōlā itineris rē fūsē disserētur: dē xenodochīō in quō commorātus sum, cui nōmen Dēversōrium Xcarētis Mexicānum, quodque ita iūcundum est—immō suāve hercle—ut vix fierī possit ut satis vehementer commendētur. Ecce pictūra vestibulī:


Prīmum omnium, dēverticulī architectī dīlaudandī sunt, quod varia et dīversa elementa maximā cum arte et ingeniō et sollertiā concinnāvērunt. Nam, etsī fōrmae figūraeque aedificiōrum et māteriae ex quibus facta sunt, penitus sunt Mexicāna—quamobrem intuentī īlicō trālātīciārum aedificātiōnum Mexicānārum memoriam afferunt—nihilōminus ita disposita, collocāta, adhibita sunt ut hospitiī aedificia prōrsus moderna videantur. Porrō, elementa architectonica—hoc est, dēversōriī partēs quae plānē ab hominibus exstrūctae sunt—tam scītē et artificiōsē cum nātūrā sunt coniūncta ut aedificia, statuae, piscīnae, natābula, lūmina, flammae, arborēs, stāgna, actae, pertenue sabulum ferē album, cētera ūnā vēram harmogēn, ut ita dīcam, faciant.

Etenim quaedam hospitiī elementa quae quidem ab hominibus facta sunt, tamen rērum nātūrālium memoriam referunt—verbī causā, ingentia signa foliōrum ex metallō facta quae hospitēs in vestibulum pervenientēs excipiunt. Atque ex eiusdem vestibulī tēctō pendent permulta vāscula aēnea quibus continentur globulī lūciferī, quī vestibulum illūminant—atque viridēs vītēs foliolōrum plēnae. Nec praetereunda sunt odōrāmenta nātūrālia atque vērō iūcundissima quibus perfunduntur satis multae dēverticulī camerae—quōrum ūnum ex lignō extrahitur cuiusdam arboris quae “santalum” vocātur, aliud ex rēsīnā quādam Mesoamericānā,
1 cētera ex aliīs herbīs quae ē terrā gignuntur. Quae odōrāmina ita grāta sunt, et tantam requiem relaxātiōnemque animī hospitibus praebent, ut ūsus eōrum haud dubiē ūna ex dēversōriī praeclārissimīs rēbus cēnsenda sit. Et, quoniam scīlicet vestibulum iam ēdisserī coeptum est, huius quoque reī mentiō est facienda: permagna et gravia segmenta crassārum columnārum—ex quibus quaedam frusta satis lepidē excīsa sunt—nōn adamussim (id est, nōn rēctissimē) invicem imposita esse, quāpropter columnae speciem iocōsam et paene facētam praebent.

Etiam notātū dignae sunt longissimae piscīnae illūminātae, quārum aliquot singula iam suprā attācta sunt. Hae piscīnae (quae piscibus vacāre videntur, quamquam aliae hospitiī piscīnae et lacusculī et vidēlicet mare ipsum plēna sunt piscium) multō longiōrēs quam lātiōrēs sunt, et aliquot pontibus ligneīs trānsīrī possunt. Inter autem hārum piscīnārum singulās rēs quae ad sē oculōs maximē convertunt est līnea continua parvōrum lūminum quae piscīnārum quattuor parietēs circumcurrit, ita ut piscīnae lūminibus intrīnsecus circumdentur vel dēfīniantur. Praeter quās piscīnās illūminātās tranquillē sēcūrēque deambulāre grātissimum est—praesertim quod quīcumque ad fīnem piscīnārum vesperī appropinquāverit, crātērem aēneum satis magnum cōnspiciet, in ipsā aquā natantem, in quō āctuōsae alacrēsque saltitant flammae excandentēs.

Prope hās piscīnās illūminātās est natābulum quoddam magnum, lūcidae aquae caeruleae plēnum; quīcumque igitur cupiunt, possunt vel in aquā nāre vel in sellīs lītorālibus circumpositīs aprīcārī, ōtiārī, legere. In natābulō est īnsula in quā popīna quaedam sita est, cui nōmen Nāvicula, in quāque īnferuntur cibī admodum sapidī permultōrum generum. Etenim in ipsō natābulō est thermopōlium, ad quod natārī potest, ad cerevisiam vel tēmētum vel aliam pōtiōnem poscendam bibendamque, sub globulīs lūciferīs quōs continent capsae multicolōrēs fōrmārum geōmetricārum periūcundārum, līneārum rēctārum sed oblīquē coniūnctārum, quārum aspectus cuivīs placeat quī artī architectūraeque modernae studeat. Et quīcumque, antequam bibat vel edat, manūs sibi lavāre voluerit, hoc agere poterit cum per plānum inclīnātum fōrmā cochleae dēscenderit et magnum scamnum ligneum, īnstar crocodīlī, praeterierit; animadvertet autem sāpōnem liquidum ācrem cerevisiam olēre, vel aliquid simile. (Quī sāpō in hōc genere satis differt ā sāpōne quī in hospitum conclāvibus praebētur, quī plērumque ex melle factus est.) Illud tamen nūllō modō displicet—immō aliō indiciō est (sunt enim sescenta hercle) architectonēs omnēsque aliōs quī hoc hospitium cōnstrūxērunt, ubīque parvās sed iūcundās rēs abdidisse quae hospitibus ventōribusque admīrātiōnem movērent. Tālēs rēs—et parvās et quidem magnās—hoc periūcundum dēversōrium permultās praebet quae in hōc commentāriolō nē strictim quidem dīcī potuērunt, dē quibus forsan in aliō commentāriolō (in hāc ipsā sēdē rētiālī) ōlim disserētur. Nunc autem hoc tantum reliquum est: ut vōbīs permagnō cum studiō, immō vehementissimē, suādeam ut, sī potueritis, in hōc suāvissimō et quidem mīrificō dēversōriō commorēminī. Īnspicite enim hās dēverticulī imāginēs:




1. Quae nōnnumquam “copal” appellātur.

No comments:

Post a Comment

The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)

Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...