Nūper, aliquot urbēs petīvī quae in illā cīvitāte sitae sunt cui nōmen Arkānsās. (Hanc cīvitātem numquam anteā vīseram.) Atque, cum in ūnā ex eīs urbibus—nōmine Oppidō Bentōniānō—versārer, in quōdam lautō et periūcundō, immō suāvī, xenodochīō commorātus sum cui nōmen Dēversōrium “Mūsēī” Bentōniānum Saeculī Vīcēsimī Prīmī, quod in hōc commentāriolō fūsius dēscrībētur. Ecce pictūra vestibulī:
Ut in imāgine vidērī potest, hoc dēverticulum modō modernissimō cōnstrūctum, dispositum, exōrnātum est, secundum ratiōnem eōrum architectōrum artificumque quī aedificia et conclāvia satis simplicia reddere nītuntur. Porrō, ut in pictūrā patet, prōpalam sunt collocātae tabulae et signa—et quidem nōn sōlum in vestibulō sed etiam in ferē omnibus aliīs dēversōriī partibus. Quamobrem hospitium “mūsēō,” quod dīcitur, simile est—hinc hospitiī nōmen. Plēraeque tabulae et signa quae in pictūrā compārent satis solita sunt, sed alibī sunt alia quae ad sē oculōs magis convertunt—verbī grātiā, ex tēctō palaestrae pendet magnum simulācrum Virī Vespertīliōnis ex māteriā plasticā factum, quod in īnfrā positā pictūrā īnspicī potest:
Et, simulatque ad vestibulum pervēnī, duās permagnās statuās (alteram virī, alteram fēminae) ex tēctō pendentēs cōnspexī, quae propter magnitūdinem atque colōrem īnsolitum—et quia in āere ūnā saltāre vidēbantur—praetermittī nequībant. Ut tertium exemplum afferātur, est alia statua (quae in prīmā huius commentāriolī pictūrā compāret) cuius auctōris ingenium haud dubiē magnam vim fōrmātrīcem habet. Nam haec statua, quae colōre quōdam plūs minusve aureō est, arborem exprimit—sed in extrēmīs rāmīs sunt canistra, quālia in follis corbisque lūdō adhibentur, et humī iacent sparsī complūrēs eiusdem lūdī follēs, quasi pōma arboris essent quae ad terram cecidissent.
Ac multa alia in hospitiō sunt quae operae pretium est contuērī. Utputa, in quādam camerā est signum olōris quī in undulīs lacūs natāre vidētur—quae quidem flūctuantur, nam rē vērā imāginēs sunt, quae lūce fīunt prōiectā ex māchinulā cēlātā. In vestibulō ipsō, prope mēnsam salūtātōrum, est tabula in quā saltātrīx Mexicāna dēpicta est, clārā stolā multicolōrī indūta. In tabernulā, inter alia, libellum quoddam crassum emī potest in quō exscrīpta sunt multa iūcunda satisque lepida artificum dē arte dicta. Cum pervēneris, aliquī salūtātor dūram firmamque lagēnam aquae, scītē ex metallō quōdam factam, dōnum tibi dabit, quam totiēns ad fontem ēlectrōnicum aquā implēre licēbit quotiēns volueris. Atque tōtum per dēversōrium (etiam in quōdam tēctō, sub caelō) sunt permagnae lūcidaeque statuae viridēs aptēnodytārum—hoc est, avium quae Antarcticam incolunt neque volāre queunt—quae signa nōn sōlum prōrsus iūcunda et lepida sunt (īnspicite enim prīmam pictūram) vērum etiam saepius ab hospitiī operāriīs clam ex alterō locō ad alterum trānsferuntur. Ut brevī complectar, hoc hospitium ita suāve est ut maximō cum studiō vōbīs suādeam ut ibi commorēminī, sī potueritis. Nec praetereunda est Alvus, hospitiī popīna, ubi nōn sōlum appōnuntur cibī admodum sapidī, sed etiam, in parietibus, ostenduntur taeniolae cīnēmatographicae apium gradientium atque permultae parvae effigiēs scarabaeōrum ex metallō factae:
No comments:
Post a Comment