Abhinc aliquot annōs, seriem quandam tēleopticam spectāvī cui īnscrīptiō Omnīnō Americānus, quaeque per Rēte Pelliculārum pervulgātur. Haec seriēs satis iūcunda est, ita ut spectātōrēs valdē teneat—quārē complūra seriēī tempora contuitus sum, antequam tandem intuērī dēsiī. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōscrībit:
Cuius seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō aperientur, neque autem ūlla quae maximam mīrātiōnem faciant. Seriēī prīma persōna est Spencer James, prūdēns et sagāx et callidus adulēscentulus quī mīrābilī perītiā harpastō Americānō lūdit. Prīmō Lycēum Crēnshāviae Merīdiānae frequentat; Crēnshāvia est vīcīnia quaedam illīus nōtissimae urbis cui nōmen Angelopolis, quae in cīvitāte Californiā sita est. Et Spencer in illīus Lycēī turmā harpastō Americānō lūdit, ūnā cum sodālī suō, Chris Jackson, atque aliīs sphaeristīs. Tandem autem aliquandō, Spencer—quia ita mīrum in modum lūdō lūdit—innōtēscit Billiō Pistōrī, exercitātōrī turmae harpastī Americānī Lycēī Collium Beverliānōrum. Etenim Spencer Billiō tantam admīrātiōnem movet ut hīc illum permagnō cum studiō cohortētur ut ex Lycēō Crēnshāviae Merīdiānae ad Lycēum Collium Beverliānōrum migret atque in huius Lycēī turmā harpastō Americānō lūdere occipiat.
Vix quidem facile Spencer cōnsilium capere potest. Lycēum Collium Beverliānōrum multō plūrēs quidem opēs habet quam Lycēum Crēnshāviae Merīdiānae, quamobrem, sī Spencer migrāverit, melius profundiusque īnstituī poterit, atque plūrēs eī viae patēbunt quibus in eximiam studiōrum ūniversitātem recipiātur et commodam, tūtam, sēcūram vītam dēgere queat. Vērumtamen vīcīniam suam relinquere nēquāquam vult—praesertim mātrem Grātiam frāterculumque Dillonem, sed etiam amīcissimam Vītrīculam aliōsque amīcōs vīcīnōsque. In hāc enim vīcīniā rādīcēs, ut ita dīcam, ēgit. Nihilōminus tandem aliquandō dēcernit ad Lycēum Collium Beverliānōrum migrāre—atque, propter hoc, apud Billium Pistōrem familiamque eius habitāre, nam novum Lycēum ā priōre procul abest.
Prīmō Spencerī difficile est in novō Lycēō versārī, namque cum condiscipulīs vix congruere vidētur. Enimvērō, quīdam aliī huius Lycēī discipulī quī harpastō Americānō lūdunt—quōrum in numerum ascrībuntur Iordānēs Pistor et Asher Adams—negant sē velle Spencerem Lycēum suum frequentāre; quīn potius, eum hortantur ut ad prius Lycēum revertātur. Atquī, cum sphaeristae Lycēī Collium Beverliānōrum cum Spencere harpastō Americānō lūdere incipiunt, animadvertunt quam sollerter lūdat, quantō ēmolumentō turmae sit, quam āctuōsē industriēque turmam adiuvet ut palmam auferat. Iordāne igitur et Ashere et aliīs lūsōribus dē sententiā dēductīs, Spencer et cēterī lūsōrēs artō amīcitiae sodālitātisque vinculō coniunguntur. Etenim, sī seriem tēleopticam spectāre coeperis atque per aliquot tempora perrēxeris, hōs sodālēs vidēbis harpastō Americānō lūdere et ūnā versārī nōn sōlum in suprā dictō Lycēō sed etiam apud ūniversitātem studiōrum (ubi ūnum eōrum, JJ Parkerem, fortasse paulō saepius quam anteā cernēs).
Sī igitur haec seriēs tēleoptica ita iūcunda est, cūr tandem aliquandō eam contuērī dēsiī? Hoc accidit quod, post aliquot seriēī tempora, argūmentī mē taedēre coepit—nōn quidem propter ipsum harpastum Americānum, quod spectāre semper placet, sed quia rēs quae in persōnārum vītā ēveniēbant nōn iam ita mē tenēbant. Adde quod multī ex hīs adulēscentulīs cum amīcīs suīs nimis sēriō agunt, quasi crēderent sē iam adultōs esse vel sēriōs gravēsque mōrēs maiōrum servāre dēbēre—verbī grātiā, honōrem fāmamque suam cūrandō et dēfendendō. Ut exemplum afferātur, discipula quaedam Lycēī Collium Beverliānōrum nōmine Leila Kītīna, ut pecūniam faciat, incipit cantōrēs adiuvāre ut canticula taeniolīs ēlectrōnicīs (ut ita dīcam) incīdant vel mandent, prōscrībant, pervulgent, cōram aliōs canant. Cum autem Vītrīculam adiuvāre ingreditur ut haec agat (Vītrīculae enim perplacet cantica rappistica, quae dīcuntur, pangere et cantāre), Leila tandem aliquandō difficultātēs patitur, nam haec et Vītrīcula nōn optimē inter sē intellegunt, atque aliī hominēs quī in tālibus negōtiīs versantur vel maiōrēs difficultātēs Leilae afferunt.
Quae omnia faculter quidem intelleguntur. Nihilō sētius, adulēscentulī—quamquam cōgitāmenta, scientia, animī mōtūs eōrum tantī mōmentī sunt quantī hominum adultōrum—tamen vītā magis fruuntur ubi leviōre, lūdicriōre, iocōsiōre animō, atque etiam quādamtenus frīvolō, sē gerunt, neque antigeriō gravī sēriōque animō, sīcut hī adulēscentulī Angelopolītānī, quī interdum topper hominēs adultī fierī velle videntur. Attamen, etiamsī hanc seriem tēleopticam dēnique relīquī, certē vōbīs suādeam ut eam spectētis, dum vōs teneat. Et nunc ūnum tantum adiciendum est: hōc in commentāriolō per singula itūrum fuisse harpastī Americānī certāminum, atque Spenceris turmārum successuum offēnsiōnumque—nisi incommodē ēvēnisset ut, post tantum temporis, ea singula ex animō mihi exciderent.
Sunday, June 8, 2025
The show “All American”
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)
Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...

-
Abhinc aliquot annōs, fortasse annō bis mīllēsimō vīcēsimō tertiō, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui titulus Synthesī Indūtī , qu...
-
Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...
-
Aliquot commentāriola quae nūper in hōc commentāriō rētiālī exscrīpta sunt, seriēs tēleopticās tractāvērunt quās nōn hōc annō sed abhinc duō...
No comments:
Post a Comment