Wednesday, November 13, 2024

The movie “The Remarkable Life of Ibelin”

Nūper, abhinc aliquot hebdomadās, pelliculam quandam cīnēmatographicam contuitus sum cui titulus Mīra Ibelīnī Vīta, quae in Rētī Pelliculārum pervulgātur. Haec pellicula admodum bona est, ita ut spectātōrēs valdē teneat. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae, argūmentī summārium praebēns, pelliculam prōscrībit:

Cuius pelliculae argūmentī aliquot singula hōc commentāriolō quoque revēlābuntur. Pellicula vītam nārrat cuiusdam adulēscentis Norvegicī quī Mats Steen appellātur. Quī, quamquam puellus bonā valētūdine ūtī vidēbātur, posteā morbō quōdam musculōrum labōrāre coepit quī dystrophia musculāris Duchenniāna vocātur. Lacertīs igitur aliīsque musculīs marcēscentibus, Mats sēnsim multās facultātēs āmīsit—verbī causā, difficilius eī factum est firmē stare, sine lāpsibus. Quamvīs puerulus et ambulāre et natāre valuisset, postillā tamen nōn iam poterat.

Propter quae omnia Mats magnam vītae partem nōn in “vērō mundō,” quī dīcitur—hoc est, nōn cōram aliīs hominibus—sed in Rētī agere occēpit. Lūsū quōdam rētiālī lūdere ingressus est quī Mundus Bellī vocātur, ubi in orbe terrārum habitāvit nōmine Azerōthe. Hōc in planētā omnia Mats ēgit quae in terrā nostrā nequībat—exemplī grātiā, cottīdiē ūnam sēmihōram per eandem viam currēbat. In lūdō, Mats partēs agēbat inquīsītōris cuiusdam quī Ibelīnus Redmūr nōminābātur—hinc pelliculae cīnēmatographicae īnscrīptiō. Et nōn sōlum mūnere inquīsītōris fūnctus est vērum etiam fēminās petīvit atque amīcitiās conciliāvit.

Quibus amīcitiīs iūnctīs, novōs sodālēs Mats multum iuvāre quīvit. Ūnus ex hīs amīcīs, adulēscentulus quīdam Dānus nōmine Mikkel, cum mātre, Xeniā Annulā, nōn sānē artō vinculō coniūnctus erat, nam indolēs illīus “autistica,” quae dīcitur, faciēbat ut illī et mātrī difficillimum esset inter sē bene intellegere, atque Mikkel mātrem nē amplectī quidem volēbat. Cum autem Mats Xeniae Annulae suāsisset ut cum fīliō nōn in “vērō mundō” sed in Mundō Bellī versārī et colloquī cōnārētur, vinculum inter eam et fīlium paulātim artius fierī coepit, ita ut tandem aliquandō hīc illam maiōre cum gaudiō complectī valēret.

Ut secundum exemplum prōferātur, Mats cum quādam adulēscentulam Batāvam, nōmine Līsettam, amīcitiam inīvit. Cui, apud scholam, nōn sānē succēdēbat, quamobrem parentēs eam vetuērunt lūdō Mundī Bellī lūdere pergere—nam hunc lūsum crēdēbant causam esse cūr in scholā parum multa pūncta ferret. Lūsū autem adēmptō, Līsetta animō frangī coepit. Quā dē causā Mats ad parentēs eius litterās mīsit, explicāns sē amīcum quendam Līsettae esse (licet in Norvegiā habitāret), et eius causā sollicitārī, atque rogāns num quod cōnsilium familia capere posset quod ūnīcuique placēret. Quod dēnique factum est, partim quia parentibus admīrātiōnem mōverat epistula Mattis.

Liquet igitur vērās esse amīcitiās quās incolae Azerōthis conciliāvērunt. Etenim aliquot hōrum lūsōrum aliquandō cōram convēnērunt. Mats quidem, propter aegrōrem, interesse nōn potuit, sed cum sodālibus cōram congressīs per Rēte sermōcinātus est—nōn scrībendō sed vōce loquendō.

Cum Mats, vīgintī quīnque tantum annōs nātus, propter morbum dē vītā dēcessit, pater eius Robertus et māter Trūdēs et soror Mia gravissimō scīlicet maerōre affectī sunt. Simulatque, adhūc lūgentēs, in Mattis commentāriō rētiālī eius mortem nūntiāvērunt, permultās epistulās ēlectrōnicās accipere coepērunt ab hominibus quī Mattem cārum habuerant vel ab eō iūtī erant. Porrō, Robertus, Trūdēs, Mia tandem aliquandō rem mīram comperērunt: omnia ā persōnīs Mundī Bellī dicta et facta ab ipsō systēmate ēlectrōnicō perscrībī, ita ut posteā perlegī quīrent. Quod systēma dē Matte amīcīsque quadrāgintā duo mīlia pāginārum exscrīpserat—ingēns commentārium, cuius quaedam partēs in hāc pelliculā cīnēmatographicā, ope imāginum moventium animātārum, scītē et artificiōsē recreātae sunt. Nē longum sit, haec pellicula spectātōrēs valdē tenet—quam igitur ut intueaminī, magnō cum studiō vōbīs suādeō.

The unbelievably ridiculous Willy Wonka debacle in Glasgow

Priōre annō, mēnse Mārtiō, accidit quaedam rēs quae ita rīdicula et quidem absurda fuit ut ferē incrēdibilis esset—quaeque tamen, propter in...