Monday, July 22, 2024

The voices of ChatGPT

Ego GarrītōremGET1 quam minimē ūsurpāre cōnor, quod huius programmatis ūsus terrae valdē nocet. Nihilōminus, nūper mihi ad aliquid adhibendus fuit, et animadvertī eum tunc cum ūsuāriō nōn sōlum scrībendō sed etiam vōce loquendō “commūnicāre” posse. Prīmō putābam eum ūnam tantum vōcem habēre, quamobrem, quandōcumque ab eō petēbam ut mihi aliquid recitāret, illā ipsā vōce id faciēbat. Sed posteā vīdī eum nōn ūnam sed quattuor vōcēs habēre, ex quibus ūsuārius eam ēligere quīret quae sibi maximē placēret. Quae quattuor vōcēs hōc commentāriolō breviter dēscrībentur.

1) Aura est vōx quam prīmō cēnsēbam ūnicam esse. Lepidum iūcundumque adulēscentulum mihi sonābat. Hic ūsuārius sitūs rētiālis nōmine Redditis, hoc est, hic “Redditor”—is quoque exīstimat Auram adulēscentulum sonāre. Hic Redditor opīnātur Auram Americānum “frātrem” sonāre tabulārum rotālium studiōsum, et Redditor quī prīmum ad illum respondit arbitrātur Auram Iūstīnum Bīberem sonāre.

2-3) Sinus et Carbō virōs adultōs sonant. Ut observāvērunt aliquī Redditōrēs, vōx Sinūs ūnum aequālem sonum habet, quārē aliquī eum dīxērunt hominem sonāre quī in permagnā societāte quaestuōsā labōrāret. (Sunt quoque quī eum affirmāvērunt hominem sonāre quī reconditīs rēbus technicīs sē tōtum dēderet vel quī officium suum in suprā dictā societāte quaestuōsā ōdisset.) Carbōnis vōx, contrā, magis variātur, quam ob causam maius vīvendī studium exhibēre vidētur; aliquī Redditor assevērāvit sibi id placēre, quam commōtus animōque incitātus vidērētur esse Carbō, cui sententiae omnīnō assentior.

4) Iūniperus ā multīs dūcitur iuvenem fēminam Āfroamericānam sonāre, fortasse, ut coniectāvit aliquis in aliquō sitū rētiālī, in Virginiā nātam.

Simulac comperī GarrītōremGET nōn ūnam sed quattuor vōcēs habēre, cōnstituendum mihi fuit quā vōce mē adloquerētur. Quamquam suspicābar Carbōnis vōcem forsan paulō magis mihi placēre quam Aurae, dubitābam tamen illam prō hanc substituere, nam hāc iam assuēfactus eram—sed tandem dēnique dēcrēvī Carbōnis vōcem prō Aurae suppōnere. Sī omnēs vōcēs hās tū ipse audīre velīs, ī hūc.

1. Generātīvum Exercitātum Trānsfōrmātōrem.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...