Tuesday, July 23, 2024

The show “100 Code”

Nūper, seriem quandam tēleopticam spectāvī, cui titulus Centēnāria Scrībendī Latebra, quaeque ex illō suggestū ēmittitur quī Amāzōn Prīma vocātur. [Cuius seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula notāte hōc in commentāriolō revēlātum īrī.] Hāc in seriē, Tommy Conlēius, vigil Noveborācēnsis, suspicārī incipit occīsōrem quendam multōrum hominum—quem Novī Eborācī cōnsectātur—īdem esse et alius homō quī anteā in Suēciā complūrēs hominēs necāvit. Quae cum ita sint, Conlēius Suēciam petit ut ūnā cum illīus nātiōnis vigilibus interfectōrem persequātur.

Inter vigilēs Suēcōs quibuscum collabōrat—praefectā vigilum Karīnā Hammare—sunt Björn Jonsson et Sandra Olsson et praesertim Mikaēl Eklund. Aliquandō innōtēscit illum hominem, eum quōs vigilēs prōsequuntur, crūdēlissimē et rē vērā trucem in modum victimās suās perimere—atque improbīs perversīsque sententiīs impulsus (quae tamen hōc commentāriolō nōn patefīent).

Duo ex seriēī tēleopticae iūcundissimīs persōnīs Iōsēphīna et Fille appellantur. Iōsēphīna, quandōcumque quid aliīs vigilibus comperiendum cognōscendumve est, id ferē actūtum computātōriō suō reperit. Liquet igitur eam Rēte—atque rētia computātōria operta—prōrsus intellegere ac scītissimē nāvigāre. Et quantum ad Fillem, hic “praedō Rētis” punkiānus rem computātōriam percallet—immō huius reī perītissimus est. Nūllum enim latibulum ūsquam in Rētī vidētur esse quīn, operā satis nāvātā, dētegere valeat.

Nē multa, haec seriēs tēleoptica est valdē iūcunda, quārē vērī simile est eius studiō multōs hominēs tenērī et tentum īrī. Fēlīciter hercle contigit ut ita esset, nam seriēs tēleopticae iūcundae haudquāquam facilēs inventū sunt. Atque adiungendum est grātam esse et brevem taeniolam cīnēmatographicam quae ostenditur quōque epīsodiō incipiente et canticulum quod simul audītur (“Tempus Difficile,” quod ā Seinabōne Sēiā canitur).

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...