Monday, July 29, 2024

Why Spyscape is sick as hell

Abhinc ūnum dīmidiātumque annum, mūsēum quoddam, quod dīcitur, vīsī cui nōmen Terra Explōrātōrum, quodque in mediō Manhattane situm est. Quō in mūsēō nōn sōlum explicantur mūnera quibus funguntur explōrātōrēs dēlātōrēsque et rēs eīs gestae, sed etiam adhibentur mīrificī variīque apparātūs ēlectrōnicī ad hominēs in mundum explōrātōrum immergendōs, ut eī ipsī facultātēs explōrātōrum excolant, acuant, ūsurpent.

Simulac ad mūsēum pervēneris, armillam ēlectrōnicam accipiēs quae id cōnsignābit, quam scītē dīversa opera fēcerīs. In mūsēō sunt duo genera operum quae facere potes: opera prīncipālia et opuscula. Opuscula fīunt apud subnitidās columnās argenteās aliquātenus tenuēs, quae obeliscī ex tempore futūrō allātī esse videntur; opusculōrum hōrum quaedam sunt aenigmata mathēmatica—verbī grātiā, geōmetrica vel dialectica—quōrum alia valdē facilia sunt, alia admodum difficilia.

Opera prīncipālia, contrā, variōrum generum sunt. In opere cryptographicō, quod dīcunt, scrībendī latebra quaedam ēnōdanda est, ut rēs per notās scrīptās investīgāre et persequī queās. In opere mendāciōrum dētegendōrum, brevēs pelliculae cīnēmatographicae cūriōsē perscrūtandae sunt ut comperiātur quī hominēs interrogātī mentītī sint, quī vēra dīxerint. In opere invigilandī, permulta quadra vīsifica, quae in omnibus parietibus camerae cuiusdam magnae sunt collocāta, simul intuenda sunt—nam per conchās audītōriās multa rogāris dē eīs rēbus quae in albīs vīsificīs appārent, quae rogāta ūsque difficiliōra fīunt. Atque in opere peculiārium operātiōnum, andrōn quīdam, quī quoque ex futūrō tempore relātus esse vidētur, trānseundum est, et necesse est quam plūrimōs orbēs in parietibus positōs premere atquī simul “lasera,”1 quae dīcuntur, vītāre.

Proptereā quod omnia haec opera et opuscula per apparātūs ēlectrōnicōs fīunt, illud suprā commemorātum brāchiāle ēlectrōnicum multa perscrībit dē habilitātibus (et dēbilitātibus) eius quī gerit. Quī tandem dēnique, eō ipsō brāchiālī ēlectrōnicō, ab ūniversālī systēmate ēlectrōnicō petere potest ut illōrum habilitātum summārium sibi trādat, ac iūdicium quō mūnere, sī explōrātor esset, callidissimē fungerētur. (Ego “cryptologus” cōnstitūtus sum.)

Ut fīnem faciam, Terra Explōrātōrum tam mīrābilis atque iūcunda, immō suāvis est—et ventōrēs ita tenet—ut fierī possit ut dē eā hōc ipsō commentāriō rētiālī aliquandō amplius disserātur. Sī igitur Terram Explōrātōrum vīsitāre potes, ī quam citissimē. Ad plūs dē hōc mūsēō cognōscendum, spectā hanc brevem taeniolam cīnēmatographicam vel mūsēī situm rētiālem īnspice.

1. Laser sibi vult ʻlūcis amplificātiō per stimulātam ēmissiōnem radiātiōnis’.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...