Monday, August 5, 2024

The immersive Batman experience at Spyscape

Priōre commentāriolō dissertum est dē suāvissimō—immō mīrō—mūsēō, quod dīcitur, nōmine Terrā Explōrātōrum, quod in mediō Manhattane conditum est. Illud autem commentāriolum sōlum prīncipālem mūsēī partem tractāvit—hoc est, eam quae, quoad sciō, semper manet nec multum mūtātur. Hōc tamen commentāriolō, dē aliā mūsēī parte aliquot verba fīent.

Mūsēī enim aedificium nōn sōlum ea tabulāta habet in quibus ostenduntur omnēs anteā dictī apparātūs ēlectrōnicī, sed etiam aliam contignātiōnem, superiōrem, ubi lūdīs lūdere potes in quibus rē vērā immergī quīs. Huius autem tabulātī lūdī et spectācula commūtantur, nisi fallor—id est, nōn semper praebentur eadem. Cum tamen ego Terram Explōrātōrum vīserem, ego et aliquot aliī ventōrēs in illā superiōre contignātiōne lūdō dē Virō Vespertīliōne lūsimus (nec vērō omnēs ūnā).

Quoniam hoc
abhinc ūnum dīmidiātumque annum factum est, nōn omnēs lūdī singulās rēs clārissimē meminī, sed ea quae recordor hīc dēscrībentur. Cum Virī Vespertīliōnis lūdī tesseram per Rēte ēmissēs, invītābāris ut programma ad tēlephōnum gestābile dēprōmerēs, quod tē certiōrem faciēbat, per singula iēns, quid tibi in lūsū agendum esset.

Simulac lūsiō ipsa coeperat, in magnam cameram prōgrediēbāris, quae lūcidōs parietēs albōs et metallicōs habēbat, quā dē causā ex tempore futūrō allāta esse vidēbātur. Posteā dēmum secundam cameram inībās, quae ingēns erat et obscūra, atque computātōriīs plēnissima. Per programma ad tēlephōnum gestābile dēprōmptum, tēcum colloquēbātur fēmina quaedam, nōmine Vātēs, quae ad tē nūntia mittēbat et brevibus taeniolīs cīnēmatographicīs et epistulīs ēlectrōnicīs. Quibus nūntiīs tibi praescrībēbat quid agerēs—et tū ad eam, brevissimē scrībendō, respondēre poterās. Ea tibi praecipiēbat ut quaedam scrīpta in aliquō computātōriō pervestīgārēs et ad sē remitterēs, sīcut praedō Rētis, ut ūnā inimīcōs vincere quīrētis. Quae cum ita essent, huius lūdī pars illum mihi lūsum computātōrium valdē memorābat cui nōmen Nexus Exprōmendī, quī admodum iūcundum fuit ac scītē factum est.

Cum ea scrīpta in computātōriō iam repperissēs atque ad Vātem mīsissēs, in tertiam cameram prōcēdēbās, quae ergastērium experīmentīs agendīs erat, plēnum apparātū quīcum nātūra investīgētur—exemplī grātiā, catīnīs ampullīsque vitreīs. Quā in officīnā erant quoque magna et cōnfragōsa saxa micantia. Cuiusdam saxī et, sī rēctē meminī, cuiusdam praeparātī chēmicī imāginēs lūce imprimendae erant atque ad Vātem tēlephōnō gestābilī mittendae. Quod sī agēbās, tū et Vātēs inimīcōs tandem superābātis—atque ex officīnā experīmentīs agendīs ēgrediēbāris per andrōnem cuius parietēs gryllīs multicolōribus exōrnātī erant et rēbus (verbī grātiā, persōnīs) quae ad Virum Vespertīliōnem attinēbant.

Hōc commentāriolō perlēctō, vērī simile est iam clārēre hunc lūdum Virī Vespertīliōnis periūcundum fuisse, lūsōrēsque studiō lūdī tentōs esse. Suāvissima pars sine dubiō id fuit, apparātibus ēlectrōnicīs ūtī ad magnī mōmentī scrīpta et rēs indāganda, atque ad nūntia et imāginēs accipienda et mittenda—quod, ut suprā dictum est, simile fuit in id quod agitur in Nexū Exprōmendī. Īnfēlīciter tamen accidit ut hōc lūdō in Terrā Explōrātōrum nōn iam lūdere possīs, sed plūs dē eō legere, et eius imāginēs intuērī, in lūdī sitū rētiālī quīs.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...