Monday, August 12, 2024

“The Mole,” season 7 (on Netflix)

Nūper, omnia epīsodia spectāvī novī temporis illīus seriēī tēleopticae cui titulus Dēlātor. Prīmum omnium profitendum est haec nova epīsodia vērō iūcunda, immō suāvia, fuisse. Quod exspectandum erat, nōn sōlum quia Dēlātōris argūmentum mīrificum est atque spectātōrēs semper valdē tenet, vērum etiam quia seriēī tēleopticae nova tempora—cuius epīsodia ex illō suggestū dīvulgantur cui nōmen Rēte Pelliculārum—etiam grātiōra sunt quam antīqua, quae aliīs canālibus tēleopticīs ēmittēbantur.

Dēlātor est “seriēs 
tēleoptica dē vērā vītā,” quae dīcitur, in quā aliquot competītōrēs variē inter sē certant. Aliī certāminis congressūs vīrēs animī vel intellectūs requīrunt, aliī vīrēs corporis. In congressibus ambōrum generum, lūsōrēs in duās factiōnēs dīvidī solent. Et quodcumque eīs agendum est, quam scītissimē et āctuōsissimē et praeclārissimē agere dēbent, ut quam maximam pecūniam faciant et in aerārium dēferre possint. Sed ūnus ex competītōribus est Dēlātor, quī clam prohibēre cōnātur quōminus aliī competītōrēs pecūniam faciant et cōnferant. Quō magis Dēlātor aliōs competītōrēs fūrtim impedit, eō magis aerārium iacet vel etiam effunditur.

Dēsinente quōque epīsodiō, singulīs competītōribus probātiuncula subeunda est, computātōriō gestābilī, in quā permulta dē Dēlātōre rogantur—verbī causā, in utrō currū ad recentissimum certāminis congressum vectus sit, vel utrum apud cēnam ad seriēī 
tēleopticae hospitis dexteram an ad sinistram sēderit, vel quā in urbe nātus sit, vel quam ūniversitātem studiōrum frequentāverit, vel quī eī quaestus sit. Quīcumque paucissima rēctē respondet, ex lūdō ēlīminātur. Eī igitur cōnfestim discēdendum est, quārē vix aliīs competītōribus valedīcere potest. Semper ergō competītōribus temptandum est id ēnōdāre, quis sit Dēlātor—atque aliōs lūsōrēs perspicāciter observāre, ut in probātiōnibus quam plūrima rēctē respondēre possint, etiam cum sānē difficilia ac subtīlia rogātī erunt. Tandem dēnique, plērīsque competītōribus dīmissīs, ad extrēmum certāminis congressum prōgrediuntur tantum trēs: Dēlātor et duo aliī. Et quīcumque in illō congressū vincit, omnem pecūniam accipit quae in aerāriō est.

Huius seriēī 
tēleopticae duo tempora fuērunt (sextum et septimum) cuius epīsodia in Rētī Pelliculārum pervulgāta sunt. In sextō tempore, certāmen in Austrāliā habitum est, atque certāminis hospes fuit Alexandra Vagner, quae aliārum quoque seriērum tēleopticārum hospes fuit. In septimō tamen tempore, in Malaesiā certātum est, et hospes fuit Arī Shapīrō, scrīptor āctōrum diurnōrum. Sōlum hoc seriēī tempus—id est, septimum—īnfrā tractābitur. Cuius epīsodiōrum argūmentōrum quaedam singula hōc in commentāriolō patefīent (at haudquāquam illa quae maximī mōmentī sunt vel forsitan mīrātiōnem faciant).

Multae hercle sunt causae cūr Dēlātor tam mihi arrīdeat atque, ut vērī simile est, vōbīs quoque pergrātum futūrum sit. Prīmum, valdē mē tenet competītōrēs spectāre id comperīre cōnantēs, quis sit Dēlātor—nam necesse eīs est nōn sōlum omnia cūriōsissimē intuērī et contemplārī, sed etiam per inductiōnem ratiōcinārī, ut in probātiōnibus quam callidissimē coniectūrās facere queant. Deinde, hāc in seriē 
tēleopticā periūcundē atque vērō concinnē coniunguntur apparātūs ēlectrōnicī cum nātūrā, hoc est, cum fōrmā et sitibus terrae. Verbī grātiā, in septimō seriēī tempore ostenduntur nōn sōlum harēnōsae actae Malaesiae et ōceanī lūcida aqua caerulea et virentēs silvae et lauta dēversōria nātūrae cōnsentānea, sed etiam suprā commemorāta computātōria portābilia—atque īnsuper, cum aperiendum est cui in probātiōne pessimē cesserit, Arī suō propriō computātōriō gestābilī alicuius competītōris praenōmen scrībit, quod facit ut computātōrium nūntiolum ēlectrōnicum ad illīus competītōris tēlephōnum gestābile mittat; tunc, competītor tēlephōnī suī quadrum vīsificum premit, et tōtum quadrum lūcidissimē aut viret (sī competītor superfuit) aut rubet (sī ēiectus est). Hoc Arī identidem agit dōnec aliquis expellātur.

Nē multa, haec seriēs 
tēleoptica ita suāvis hercle est ut fierī possit ut aliquandō hōc ipsō commentāriō rētiālī plūra verba dē recentissimō seriēī tempore fīant. Intereā tamen, ad plūs dē seriē discendum, spectāte hanc brevem taeniolam cīnēmatographicam, quae recentissimum seriēī tempus prōscrībit.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...