Thursday, August 15, 2024

“The Mole” (season 7), on Netflix: Character descriptions

Superiōre commentāriolō dēscrīpta est illa iūcunda—immō suāvis vērō—seriēs tēleoptica cui titulus Dēlātor, atque dē singulīs āctum est. Hōc autem commentāriolō seriēī recentissimī temporis persōnae dissertābuntur—sīve, ut exāctius dīcātur, competītōrēs, nam “seriēs tēleoptica dē vērā vītā” est, quae dīcitur, nōn fābula. Ecce igitur expositiō hōrum hominum orīginum et quaestuum atque—quod maximī mōmentī est—eōrum ingeniī. Seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula īnfrā aperientur, sed nōn ea quae maximī ponderis sunt vel faciant ut incēdat vōs admīrātiō.

1) Mūna Abdulāhī māchinātrīx programmatum computātōriōrum est, quōcircā nūllam mīrātiōnem faciet eam admodum prūdentem, astūtam, sagācem esse. Porrō iūcundum ac cōme ingenium habet. Propter quae omnia interdum eam victūram esse spērābam—quod tamen num agere valuerit necne, hīc nēquāquam revēlābitur. Mūnae māter, magnīs iactūrīs, ā Somāliā fūgit ac Cīvitātēs Foederātās Americae petīvit ut Mūna meliōre vītā fruī posset, quārē haec illam admīrātur adamatque—et semper huic cordī est, in certāminis congressibus, quam maximam pecūniam facere et in aerārium dēpōnere.

2) Sean Patricius Bryānus pater est quī nūllō mūnere extrā domum fungitur sed domum ipsam administrat. Nōnnumquam, cum aliquod opus competītōribus faciendum est, Sean aliquātenus inhabilī modō ac nōn ita fortiter sē gerere vidētur.

3) Hannah Burns cōnsiliātrīx mercātōrum est. Aliquandō dīxit sē ingeniō nōn ita acūtō esse, sed hoc nōn vidētur esse vērum—immō valdē callida et perspicāx est. Quārē, cum prīmum cum Mūnā collabōrāret, nōn mihi admīrātiōnem mōvit Hannam affirmāvisse sē efficācius cum Mūnā collabōrāre quam cum quōquam aliō.

4) Queilȳnus “Q” Carter rēctor est raedae pūblicae. Mūnae similis est in eō quod quam maximam pecūniam facere et in aerārium dēferre gestit. Cēnsētur tamen ab aliīs concertātōribus sincērior esse quam ut lūdō satis vafrē lūdat.

5) Antōnius “Tōnius” Castellānus hospes est procerum—hoc est, lūminum sīve hominum nōtissimōrum. Satis iūcundus est, atque sānē disertē sententiās fert ac cōnsilia expōnit.

6) Melissa Lummus quaestum iūcundum habet: lūsū striātō lūdit (id est, chartās lūsōriās percallet). Quod negōtium haud dubiē magnam versūtiam postulat.

7) Andrēās Mintzer, quī ab omnibus Andy appellātur, ratiōnārius est. Quamvīs sexāginta quīnque annōs nātus sit, certāmen inīre dēcrēvit. Spērat aliōs competītōrēs sē rāvastellum nōn ita habilem crēditūrōs esse.

8) Michaēl O’Briēnus, quem aliī competītōrēs nōnnumquam Mike vocant, praefectus est statiōnī raedāriae. Vir difficilis intellectū est, nam, etiamsī mōtūs animī interdum exprimere vidētur, eōrum tamen superficiēs tantum cōnspicī quit. Quāpropter, quamquam nōbīscum—hoc est, cum spectātōribus—nōnnumquam ea commūnicat quae cōgitat, vērī sīmile est aliōs lūsōrēs sēnsa eius vix comperīre posse. Quibusdam epīsodiīs, aliquī competītōrēs assevērāvērunt Michaēlem ā cūnctīs dīligī et cum omnibus necessitūdinēs habēre, at, ut vērē dīcam, nōn sānē bene intellegō quōmodo.

9) Nīs Riāz mercium prōscrīptiōnēs facit. Prīmō mihi vīsus est cum Tōniō et Q habiliter, efficāciter, affābiliter—atque adeō vērā cum sodālitāte—collabōrāre, sed postillā Tōnius dīxit Nīsem molestum esse, et hāc dē causā, sī ambō adhūc gymnasium sīve Lycēum frequentārent, sē Nīsem in loculāmentum trūsūrum fuisse. Etenim plērīque competītōrēs exīstimant Nīsem semper ducem esse avēre atque omnibus aliīs praescrībere quid agant.

10) Iennifer dē Silvā Hassimāna—quae in ipsā seriē tēleopticā tantummodo Iennifer dē Silvā nōminātur—sānē prūdēns ac perspicāx vidētur. Dē quā tamen nōn multum amplius sciō, praeter id quod modo exprōmptum est.

11) Deanna Thompsōnia investīgātrīx est quae computātōrium suum—id est, Rēte—adhibētur ad rēs perscrūtandās ac dētegendās. In aliquō certāminis congressū profitētur tunc patefactum īrī num sine computātōriō idem facere valeat. Propter speciem satis punkiānam—verbī grātiā, ānulum metallicum nāsō gestat—ac perītiam computātōriōrum, quādamtenus similis est illīus praeclārissimae praedōnis Rētis nōmine Lisabēthae Salanderis, quae persōna est librōrum seriēī cui titulus Millennium, quī librī ā Stīge Larssōniō et Dāvīde Lagercrantz et Karīnā Smirnoff cōnscrīptī sunt.

12) Ryāna Varner exercitātrīx sīve gymnasiarcha est, quae lūdum follis volāticī docet. Dē eā quoque nōn ita multum amplius sciō.

Interdum quidem, cum seriem tēleopticam “dē vērā vītā” spectō, quendam competītōrem in certāmine victūrum esse spērō. Verbī causā, in quārtī temporis illīus seriēī cui titulus Curriculum Mīrificum, sīve factiōnem Dāvīdis et Jeff sīve factiōnem Chip et Reichēniī palmam ferre volēbam. In hāc tamen seriē, plērumque nūllī competītōrī magis quam aliīs favēbam—praeterquam quod nōnnumquam Mūnam lucrātūram esse cupiēbam.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...