Friday, August 16, 2024

The show “A Good Girl’s Guide to Murder” (on Netflix)

Abhinc aliquot hebdomadās, seriem tēleopticam quandam spectāvī cui titulus Quōmodo Puella Bona Homicīdium Ēnōdet, quae ex illō suggestū pervulgātur cui nōmen Rēte Pelliculārum. Cuius seriēī tēleopticae hōc commentāriolō summārium praebēbitur; posthāc, seriēs ipsa exīstimābitur. Seriēī argūmentī igitur quaedam singula īnfrā revēlābuntur, at nōn ea quae forsan vōbīs magnam admīrātiōnem moveant.

Prīma persōna est adulēscentula Britannica cui nōmen Pippa Fitz-Amōbī. Quae aliquam eximiam ūniversitātem studiōrum Britannicam frequentāre avet—quāpropter Inceptum Extēnsum, quod ibi dīcitur, patrandum eī est, ad spem augendam ut in praeclārās ūniversitātēs studiōrum recipiātur. Quoniam vult ut scrīptum suum Inceptī Extēnsī legentēs valdē teneat, homicīdium Andrēae Campānae, quod
abhinc quīnque annōs factum est, pervestīgāre atque ēnucleāre statuit.

Andrēa Campāna quoque adulēscēns fuit, quae in eōdem vīcō habitāvit atque Pippa. Illa perhibētur—ab ūniversīs ferē—ab amante suō, Salīle Singhe, necātam esse (Salīl quoque autem iam mortuus est). Quod tamen Pippa nōn crēdit, nam Salīl eī semper sānē benignus fuit. Rem igitur Pippa dīligenter ac cūriōsē īnscrūtārī incipit—quamquam hoc agere aliquātenus difficile est, quia multī oppidānī quibuscum congredī cupit haud cum eā colloquī volunt. Investīgātiō autem paulō facilior fit cum Pippa Salīlis frātrī iūniōrī, Rāvī, persuādet ut sibi iuvet—licet is prīmō eī vix fīsus sit.

Enimvērō seriēī tēleopticae iūcundissimae scaenae eae sunt in quibus Pippa Rāvīque testimōnia atque indicia colligunt et perscrūtantur ut id comperīre possint, quis reāpse Andrēam interēmerit—nam necesse eīs est omnia acūtē observāre, et in argūmenta corrāsa animum intendere, et dē scelere accūrātē ratiōcinārī. (Indicia et argūmenta ad parietem quendam affīgunt ut omnia—ūniversa atque singula—simul contuērī queant, sed nōn hercle hōc modō, hahae.) Quae omnia spectāre paene semper grātum est. Hāc dē causā—ac proptereā quod seriēs tēleopticae placitae, quae spectātōrēs vērō teneant, nullātenus facilēs ad inveniendum sunt—suādeō vōbīs ut hanc seriem intueāminī. Ut plūs dē seriē reperiātis, spectāte hanc brevem taeniolam cīnēmatographicam, quae eam prōscrībit.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...