Saturday, August 17, 2024

The movie “Night School”

Plērumque, rēs quae hōc commentāriō rētiālī tractantur iūcundae sunt—propter hoc enim dē eīs scrīptor disserere cōnstituit. Hodiernum tamen commentāriolum ab anteriōribus differet, in eō quod īnfrā dē pelliculā quādam cīnēmatographicā disputābitur quae, ut vērē dīcātur, mediōcris est. Huic taeniolae est titulus Schola Vespertīna, et in Rētī Pelliculārum spectārī potest. Argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō patefīent.

In hāc taeniolā, discipulus gymnasiī quīdam—cui nōmen Theodōrus Walker, sed quī Teddius vocārī solet—studia sua apud Lycēum nōn cōnficit, nam, quandōcumque probātiōnem scholasticam subit, difficillimum eī est in ea animum intendere quae rogātur. Hoc prīmō nōn eī difficultātēs affert, quod bonum quaestum adipīscī quit, in quō crāticulās assandī vēndit. Tabernārius Teddiō magis favet quam propriō fīliō suō, quārē illī tabernam lēgāre dēcernit. Atquī, postquam Teddius in ipsā tabernā amīcam suam Līsam rogat ut sibi nūbat, vapor quī—propter Teddiī incūriam—in culīnā ex foculō coquendī ēmānat ignem concipit, quod facit ut taberna flammīs displōdātur atque omnīnō dīruātur.

Quoniam nempe Teddius nōn iam priōre mūnere suō fungī quit, amīcum suum quendam nōmine Marvīnum rogat ut novum sibi mūnus det—Marvīnus enim apud magnam societātem pecūniae collocandae negōtiātur. Teddiō vērō nōn licet ibi mūnere fungī, quia studia apud gymnasium numquam perfēcit. Ergō scholās vespertīnās frequentāre incipit—sed clanculum, nam Līsae falsō dīxit sē apud Marvīnī societātem quaestum iam habēre. Hās scholās discipulī iam adultī celebrant ut probātiōnem quandam parātī subīre possint, ex quā sī fēlīciter ēvāderint, diplōma Ūniversālis Ērudītiōnis, quod dīcitur, accipient.

Īnfēlīciter autem accidit ut magistra fēmina quaedam sit, Carria Carter, quācum Teddius antehāc satis īnsuāviter altercātus est, cum quisque suō currū veherētur. (Carria per tēlephōnum gestābile valdē magnā vōce cum mātre colloquēbātur: ut dē singulīs agāmus, māter dīxit sacerdōtem suum verētrum subligarī muliebrī investīre, quod Carria assevērāvit nūminī displicēre, hahae.) At quamvīs Carria sevēra praeceptrīx sit, nihilōminus dīligenter operam dat ut discipulīs suīs in probātiōne succēdat. Sed, Carriā Teddium iuvante, rēctor scholae, Stuartus, eum iterum ac saepius impedīre temptat—nam, cum ambō virī Lycēum frequentārent, Teddius Stuartum dēpressit, aperiēns, mediō andrōne, cōram omnibus, eum tertiam papillam habēre.

Suprā quidem nōn tōtum pelliculae argūmentum explicātum est—exemplī grātiā, nihil dē eō est nārrātum, Teddium condiscipulōsque noctū scholam irrumpere ad respōnsa fūranda Carriae prīmae probātiōnis. Vērī tamen simile est huius commentāriolī fīnem iam faciendum esse—ut enim suprā dictum est, taeniola quam dēscrībit, licet interdum rīdicula sit, nōn ita mīra est. Sī autem vīs, brevem pelliculam cīnēmatographicam quae eam prōscrībit spectāre potes.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...