Friday, August 30, 2024

The graphic novel “w0rldtr33”

Abhinc aliquot diēs, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus 4rb0rm(_)ndī, quae valdē iūcunda, immō suāvis, est. Hoc scrīptum fābulam Mīlēsiam vocāvī quod liber aliquātenus magnus crassusque est, sed possīs quoque id dīcere ex quīnque libellīs gryllōrum conglūtinātīs cōnstāre. Ecce pictūra quae in librī tegmine compāret:

 Pictūra quae in tegmine “4rb0ris m(_)ndī” compāret

Hanc fābulam Mīlēsiam hōc commentāriolō dēscrībētur—cuius igitur librī argūmentī complūra singula īnfrā aperientur, sed fortasse nōn examussim in eōdem ōrdine ut in ipsō librō appārent. In 4rb0re m(_)ndī, adulēscēns quīdam, quī Ellisōnius Lānus appellātur, cum amīcā suā nōmine Faustā currū vehitur (quam tamen nōn ita bene nōvit). Quī eī fatētur sē quādamtenus sollicitārī, quod frātellus, nōmine Gibson, dīxit sē foedās taetrāsque imāginēs—et forsan aliās rēs—in Rētī invēnisse. Fausta respondet vērī simile esse Gibsonem modo eum horrōre afficere velle, quia adulēscentulus quīndecim annōs nātus sit. Subitō tamen ambō dē rē īnfandā certiōrēs fīunt: Gibson circiter sexāgintā hominēs trucīdāvit.

Cum Ellisōnius et Fausta ad sēdem vigilum pervēnērunt, prīmō Ellisōniō difficile est per turbam vigilum scrīptōrumque āctōrum diurnōrum ad iānuam ambulāre, sed posteā dēmum id agere potest, et permittitur eī Gibsonem adīre, quī in arcam coniectus est. Vērumtamen, Ellisōniō cruentum frātellum dolōremque patientem aspiciente, hīc ā fēminā quādam nūdā interimitur, quae aliquātenus automatī metallicī similis vidētur—quaeque, ut aliquandō discit lēctor, T1M0R nuncupātur.

Cūrnam autem ille adulēscentulus, antequam interfectus est, scelestam illam caedem patrāvit? Illae suprā dictae horribilēs imāginēs quās vīdit, in Īnferō Rētī sitae sunt—hoc est, in rētī computātōriō occultō quod, ut dīcunt librī persōnae, “subter” Rēte omnibus nōtum est. Quās horrendās imāginēs—cruōris, viscerum, ossium, calvāriārum hominum saevissimē necātōrum—quīcumque intuētur furere incipit et aliīs crūdēlissimē vim et manūs īnfert.

Rem ita esse comperit, abhinc annōs, adulēscēns quīdam nōmine Gabriēl Hībernus, quī rērum computātōriōrum perītissimus erat. (Tandem aliquandō suprēmus dux fit societātis quaestuōsae quae rēs computātōriās technicāsque vēndit, cuius sēdēs in Siliciī Valle, quae dīcitur, sita est.) Gabriēl, cum Īnferum Rēte repperisset, dē eō amīcōs suōs—Liamem, Yoshim, Amandam, Darrenem—certiōrēs fēcit. Hī quīnque sodālēs suggestum rētiālem creāvērunt—4rb0rem m(_)ndī—in quō omnia referēbant quae dē Īnferō Rētī discēbant vel dētegēbant. Illō tempore perīculum arcēre valuērunt—at hācine vice quībunt? Et quō pactō cōnābuntur? Respōnsa hōc commentāriolō nōn revēlābuntur, quamquam multa argūmentī singula revēlāta iam sunt.

Haec fābula Mīlēsia, ut suprā est attāctum, scītissimē et vērō eximiā cum arte facta est. Verba ā Iācōbō Tyniōne IV cōnscrīpta sunt et ā Steve Foxe recognita; litterae ipsae ab Adityā Bidikare dēsignātae; omnia ā Dylānō Todd disposita—atque pictūrae ā Ferdinandō Blancō dēlīneātae, ā Iordiā Bellāriā colōrātae sunt. Quae modo postrēmae sunt commemorātae quandōquidem sollertissimē et artificiōsissimē, computātōriōrum ope, dēscrīptae sunt. Quīcumque igitur librum tollet, actūtum sciet rēs computātōriās et technicās, ad Rēte spectantēs, argūmentī maximī mōmentī partem esse—hoc enim clārant etiam litterae ipsae et lūcidī colōrēs (praesertim viridēs) et ratiō quā omnēs figūrae et capsulae verbōrum dēsignātae, ēlabōrātae, ostentae, collocātae sunt. Propter quae omnia—ūnā cum iūcundissimō argūmentō rērum computātōriōrum, technicōrum, rētiālium—permagnō cum studiō atque alacerrimē vōbīs suādeō ut 4rb0rem m(_)ndī legātis. Ad plūs dē hāc fābulā Mīlēsiā cognōscendum, īnspicite id quod Redditor quīdam, cui “nōmen ūsuāriī” GONKBONK, hīc et hīc et hīc et hīc et hīc exscrīpsit.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...