Saturday, September 21, 2024

The show “Breathless” (on Netflix)

Nūper, seriem tēleopticam quandam Hispānicam contuitus sum cui titulus Spīrā, quae per Rēte Pelliculārum dīvulgātur. Haec seriēs iūcundissima est—id quod nōn mihi multam admīrātiōnem mōvit, nam dē medicīnā cōnscrīpta est, et seriēs tēleopticae medicae saepenumerō spectātōrēs valdē tenent, utputa Novus Medicus, Bonus Medicus, Novum Amstelodamum, Domesticus. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae illam seriem nōmine Spīrā prōscrībit: 

 

Cuius seriēī tēleopticae argūmentī aliquot singula hōc commentāriolō revēlābuntur, sed nūlla quae faciant ut incēdat vōs magna admīrātiō. Seriēī maximī mōmentī persōnae medicī et nosocomae sunt quī in valētūdināriō pūblicō, Valentiae sitō, mūnere funguntur. Inter quōs numerantur Nestor Moa, Pīlāris Amāra, Iessica Donōsa, Leōnarda, Gabriēl Philippidēs, Cīcus (hoc enim nōmen dēminūtīvum ā praenōmine eius, Hēnrīcō, dictum est), Maia, Rōscida, Blanca (haec cūrātrīx aegrōtōrum est, illī medicī).

Quamquam medicī et nosocomae aegrīs operam nāvant, nam salūtī eōrum prōrsus dēditī sunt, mūnere vērō optimē perfungī reāpse nequeunt. Parum enim opum ā praefectūrā urbis accipiunt, quippe quae ā priscōrum mōrum fautōribus regitur—quī porrō suprā commemorātum nosocomīum pūblicum prīvātum reddere avent. Propter huiusmodī rēs, valētūdināriī medicī nosocomaeque anteā opere faciendō cessāvērunt ad plūs opum flāgitandum, nōn semel tantum sed saepius—quod autem cum agerent, gravissimē aegrōtantibus semper medērī perrēxērunt. Nunc tamen, Nestor Moa, cessātiōnis dux, collēgīs persuādet ut nē aegrōtissimōs quidem cūrent—nōn quidem quod eōrum ratiōnem nōn habeat, sed quia ex animō habet.

Vērumtamen, medicīs nosocomīsque cessātiōnis cōnsilium capientibus, Nestor ipse urbis praefectam, Patriciam Sēcūram, ā quā dē rē pūblicā omnīnō dissentit—quaeque autem cancrō mammārum labōrat—cūrat. Illa quidem plērumque in prīvātīs valētūdināriīs sānātur; hāc autem vice hoc pūblicum—Valētūdinārium Ioachīmī Sorollae—adit, quod Nestor, omnium hominum quī in Hispāniā medicīnam exercent, carcinōmatum cūrandōrum perītissimus esse fertur.

Nē longus sim, hanc seriem tēleopticam magnō cum studiō vōbīs suādeō ut spectētis, nōn sōlum propter iūcundum atque sollerter excōgitātum argūmentum, vērum etiam quod quaeque ferē persōna memorābile ingenium habet quod vōs spectantēs valdē tenēbit.

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...