Monday, September 23, 2024

The graphic novel “A Calculated Man”

Herī nocte—admodum sērō—fābulam Mīlēsiam graphicē pictam perlēgī quae Vir Calculābundus īnscrībitur. Hic liber satis iūcundus est—atque causae cūr lēctōrēs valdē teneat, hōc commentāriolō expōnentur (sī dē arithmēticīs iocārī licet). Ecce tabella quae libellī tegumentō ostenditur:

  Pictūra quae in tegmine “Virī Calculābundī” compāret

Cuius fābulae argūmentī aliquot singula īnfrā patefīent, at nūllō modō ea quae permagnam mīrātiōnem faciant. Libellī prīma persōna, Jack Fabiānus, mathēmaticam percallet. Admodum contemplātīvās quidem disciplīnās mathēmaticās funditus intellegit—exemplī grātiā, quārtā librī pāginā dīcitur valēre “coniectūram continuī adhibēre ad dēmōnstrandum exstāre trēs īnfīnītātēs dīversōrum magnitūdinum.” Vidētur tamen praecipuē eās disciplīnās mathēmaticās fovēre quae ad artis ūsum accommodātae sunt—verbī causā, doctrīnam probābilitātis, quae ad ratiōnāria compōnenda atque ad cognitiōnem rērum ūtilis est. Utcumque, paene omnia quae in vītā eius appārent vel ēveniunt, vel ad rēs hūmānās pertinent, ad calculōs vocat. Eius enim quidem sententiā, propemodum omnia (etiam hominēs, ferē) ad numerōs—vel, ut ita dīcam, ad “terminōs aequātiōnum” vel affirmātiōnum mathēmaticōrum—redigī possunt.

Jack antehāc ratiōnārius erat sodālitātis cuiusdam sontium cui nōmen Clāvēs. (Cuiusque enim participis dorsum notā īnscrībitur ānulī clāvium: quō altiōrem gradum in sodālitāte attingit, eō plūrēs clāvēs ad ānulum adiciuntur.) Dēnique sodālitātem relīquit, et inquīsītōrēs adiit (petēns ut sē servārent), et sodālium nōmina dē variīs sceleribus dētulit. Nunc, Jack et inquīsītor quīdam, Lēgātus Omaha Avērius, saepe in popīnā congrediuntur, ut ille hunc dē Clāvium rēbus gestīs certiōrem faciat—id quod inter eōs amīcitiam conciliat. Omaha tamen mox ē coetū hominum in sōlitūdinem (cum uxōre) sē recipiet, quārē Jackem collēgae cuidam suae, Helenae Sānctae, trādit—ut haec posteā cum Jacke collabōrāre queat.

Clāvium autem caput, Hector Succīnctōrius, tandem aliquandō statuit nimis perīculōsum esse Jackem vīvere pergere patī, nam cōnstat inter omnēs Jackem mentīrī nequīre—quamobrem vērī simile est fore ut ab eō inquīsītōrēs dē permultīs Clāvium maleficiīs certiōrēs fīant. Quae cum ita sint, Hector suīs imperat ut maximā cum astūtiā atque cautēlā Jackem perimant. Quā tamen rē praedictā, Jack ipse ūnumquemque Clāvium sodālem obtruncāre dēcernit. At poteritne ita audāx facinus committere, Hectoris sīcāriīs pernīciter vītātīs—atque Omahā et Helenē prōrsus falsīs? Et quībitne hanc gravissimam rem amīcam novam, nōmine Vēram, cēlāre? Respōnsa hīc nōn aperientur—quae sī comperīre vultis, fābulam Mīlēsiam legite.

Liber ā Paulō Tobīnō scrīptus est; imāginēs ab Albertō Alburcerce dēlīneātae, ā Mārcō Englerte colōrātae; litterae ā Taelore Expositō dēsignātae. Monendum mihi est huius libellī pictūrae nōn tam lepidae lautaeque esse quam eae quae in illō aliō libellō compārent cui titulus 4rb0rm(_)ndī, quīque hōc ipsō commentāriō rētiālī iam anteā ēdissertus est. Virī enim Calculābundī pictūrae suffuscae esse solent, atque diaetās, camerās, tablīna modō trālātīciō ōrnāta, multō lignō, repraesentāre. Quem libellum nihilōminus vōbīs suādeō ut legātis, imprīmīs propter iūcundum et ingeniōsē fictum argūmentum. Ut fīnem faciam, ecce perrīdiculus locus quae ex libellī extrēmā pāginā allātus est: “😲 Prō dī bonī! Ain vērō? Nēmō umquam vēra loquitur!”

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...