Wednesday, September 25, 2024

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum, quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī liber ab aliīs fābulīs Mīlēsiīs ā mē nūper lēctīs satis distulit. Ecce pictūra quae in librī (dūrō) operculō compāret:

https://d28hgpri8am2if.cloudfront.net/book_images/onix/cvr9781684152612/form-of-a-question-9781684152612_lg.jpg
 

Hōc in libellō, Andrēās (id est, scrīptor) vītam suam nārrat et dēpingit. Cum puer esset, ab aliīs līberīs multum discrepābat, partim propter ingenium, partim quod perplacēbat eī dē omnibus rēbus legere et discere atque, ante omnia, illam seriem tēleopticam spectāre quae Perīculum! vocātur. Quā in seriē, competītōrēs dīversissima rogantur, atque ad rogāta rēctē respondēre cōnantur, ut quam maximam pecūniam faciant. Attamen, quōdammodo, “rogāta” et “respōnsa” commūtantur. Verbī grātiā, sī lūdī dux dīceret, “Hic grex mūsicus punkiānus illud canticum canit quod ʻTurris Hōrologiī’ īnscrībitur,” concertātōribus rogandum esset, “Quid est Fēstum Linguārum?” Hoc est, cum dux aliquid dīcit, competītōribus rogandō ad eum respondendum est—hinc libellī titulus.

Andrēās puer ita Perīculō studēbat ut semper, cum amātissimō suō avō, intuērētur, atque librōs dē maximē variīs rēbus cōnscrīptōs perlegeret—nōn sōlum ut plūra cognōsceret, sed etiam ut ipse ōlim in Perīculō certāre posset. Atque etiamsī puerō eī perdifficile fuit amīcitiās conciliāre, adulēscentī tamen facilius eī factum est, praesertim cum ūniversitātem studiōrum frequentāre coepisset. Enimvērō quīdam amīcōrum eius condiscipulōrum sānē iūcundī et lepidī sunt, etsī Andrēās ab eīs dē quibusdam rēbus interdum dissentit. Andrēās, etiam cum scholās apud ūniversitātem studiōrum celebrat, Perīculum! contuērī atque sē exercēre pergit, ut ipse aliquandō in Perīculō concertāre queat. Et tandem dēnique potest. Quam bene aut male cēdat rēs, sī certiōrēs fīerī vultis, libellum legite.

Quā in fābulā aliquot alia ēveniunt quae Andrēās magnī mōmentī esse sentit—verbī grātiā, nōnnumquam cum sodālibus altercātur, atque tandem aliquandō eī difficillimum vidērī incipit cōnstituere utra amīca vērō sibi petenda sit, Rebecca an Martha. (Rebecca fēstōrum, convīviōrum, scrībendī, nova experiendī studiōsissima est—Martha tamen cōnstantior et aequiōre animō.)

Concēdendum quidem est aliquātenus rārum īnsolitumque esse Andrēam—ut vidētur—omnium rērum studiō tentum esse, praecipuē cum meminimus eum permulta singula paene ignōta rērum gestārum atque cultūs cīvīlis populāris ēdidicisse. Nōnne enim hoc indiciō est cuiusdam levitātis animī, nōn vērī intellēctūs atque vērae scientiae quaerendae sitis? At, tametsī ita rēs est, haec fābula Mīlēsia est satis lepida, quā dē causā vōbīs suādeam ut eam legātis. (Pictūrae ā Katharīnā Kasenoviā graphide dēlīneātae sunt; ātrāmentum ā Iennā Aiūbe, cum Hilariā Catalānā, additum; imāginēs ā Laurā Langstone colōrātae; litterae ā Derone Bennettō exscrīptae.)

No comments:

Post a Comment

The graphic novel “Form of a Question”

Herī, multā nocte, fābulam Mīlēsiam graphicē pictam lēgī cui titulus Rogandō Respondendum , quaeque ab Andrēā Rostane cōnscrīpta est. Quī li...