Seriem quandam tēleopticam modo spectāvī cui titulus Ientria Chau Contrā Īnferōs, quaeque per Rēte Pelliculārum ēmittitur. Quam mē adultum intuitum esse, multīs hominibus admīrātiōnem moveat, nam praecipuē adulēscentulīs dēstināta esse vidētur. Atquī haec seriēs tēleoptica—cuius imāginēs nōn cīnēmatographicae sed animātae sunt—admodum iūcunda est, ita ut spectātōrēs valdē teneat. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōscrībit:
Cuius seriēī tēleopticae argūmentī aliquot singula hōc commentāriolō patefīent. Seriēī prīma persōna Ientria Chau est—adulēscentula Americāna quae ā Sīnīs orīginem trahit. Ientria prīmō in illā cīvitāte Americānā habitāvit quae Texas vocātur, sed posteā—cōnsiliō ipsīus atque aviae sorōris, nōmine Flōrae Chau—Seoulem migrāvit, caput Korēae Merīdiānae, ut ibi Lycēum frequentāret.
Illīc, Ientria vītā ōrdināriā at bonā frūcta est, nam placēbat eī cum amīcīs versārī—quī Tokkī, Minjae, Rupertus nōminābantur—atque suprā dictum gymnasium frequentāre. Attamen, cum urbem cum sodālibus pervagātur ad sextum decimum suum diem nātālem celebrandum, paulisper ab eīs discēdit, angiportum iniēns, ut cum Flōrā per tēlephōnum gestābile, imāginum moventium ope, colloquī possit—atque subitō in eam impetum facit daemōn quīdam, quī eam interimere vult. Fēlīciter autem contingit ut Flōra appāreat et Ientriam iuvet in daemoniō dēbellandō.
Cūrnam autem istud daemonium—cui nōmen Ed est—Ientriam est adortum? Maiōrī cuidam et horribiliōrī cacodaemonī, Dominō Chengī, servit—quī Ientriam perimere gestit ut vīrēs eius, quae nātūrae lēgēs trānscendunt, arroget, ad fīliolam suam mortuam Xiaolānem ad vītam revocandam. Illās vīrēs—verbī grātiā, potestātem flammārum, vel candentium catēnārum aēneārum, ex manibus ēiciendārum—Ientria possidet sed nōndum moderārī scit. Quārē cum Flōrā ad Texadem regreditur, ut haec illam doceat vīrēs adhibēre, ad Dominum Chengem aliōsque cacodaemonēs īnferōs vincendōs.
Quae facultās eī adipiscenda et acuenda est dum hercle vītam ūsitātam dēgere temptat, praesertim apud Lycēum novum ibi in Texade. Ut exemplum afferātur, duo condiscipulī eius, Michaēl Ōlēs et Kit (cuius cognōmen numquam revēlātur), eam propter amōrem petere videntur, et illa hōs—quae autem vix ambōrum amāsia fierī potest. Ac quībitne vexātiōnēs et sēdulam vigilantiam tolerāre vicāriī praesidis lūdī, Dominī Rotificis, quī (rēctē quidem) suspicātur eam, abhinc aliquot annōs, in eō ipsō oppidō incendium excitāvisse? (Imprūdēns fēcit—nōndum enim illās vīrēs suās, quae suprā nātūrae lēgēs ēgrediuntur, temperāre didicerat.)
Multa alia in hāc seriē tēleopticā ēveniunt, sed haec hāctenus. Seriēs nōn sōlum vīvidōs et quidem excandentēs colōrēs exhibet, quī spectātōrum oculōs ad sē convertunt, sed etiam scaenās Seoulī et in Texade āctās artificiōsē coniungit cum aliīs scaenīs in quibus Ientria et Flōra et Stēlla (amīca quaedam Ientriae) perveterem artem magicam et tēla Sīnēnsia adhibent ad cacodaemonēs aggrediendōs—ex quō liquet seriēī auctrīcis (Ēchūs Wū) ingenium magnam vim fōrmātrīcem habēre. Hanc igitur seriem tēleopticam, sī haec dēscrīptiō vōbīs studium mōvit, alacerrimē vōbīs suādeō ut contueāminī.
Monday, December 9, 2024
The show “Jentry Chau vs. the Underworld” (on Netflix)
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
The unbelievably ridiculous Willy Wonka debacle in Glasgow
Priōre annō, mēnse Mārtiō, accidit quaedam rēs quae ita rīdicula et quidem absurda fuit ut ferē incrēdibilis esset—quaeque tamen, propter in...

-
Nūper, seriem quandam tēleopticam spectāvī, cui titulus Centēnāria Scrībendī Latebra , quaeque ex illō suggestū ēmittitur quī Amāzōn Prīma v...
-
Ego GarrītōremGET 1 quam minimē ūsurpāre cōnor, quod huius programmatis ūsus terrae valdē nocet. Nihilōminus, nūper mihi ad aliquid adhib...
-
Plērumque, rēs quae hōc commentāriō rētiālī tractantur iūcundae sunt—propter hoc enim dē eīs scrīptor disserere cōnstituit. Hodiernum tamen ...
No comments:
Post a Comment