Priōre commentāriolō, dē seriē quādam tēleopticā Suēcā dissertum est cui titulus Quī Cecidērunt (sīve Quid Vērē Acciderit), in quā inquīsītrīx quaedam, nōmine Īris Brōmāna, catervae vigilum praeest quī scelera pervestīgant dē quibus nēmō ferē scit quī ea patrāverint. Hoc commentāriolum quoque illam seriem tēleopticam tractābit, sed nēquāquam repetentur ea quae iam dicta sunt; potius dēscrībētur aliquid quod in eā seriē accidit, quodque ita rīdiculum est ut nōn sit dubium quīn rīsum vōbīs moveat.
Prīmum omnium, mementōte Īridem in novam urbem, nōmine Ȳstadem, migrāvisse ut apud sorōrem habitet atque in novō locō mūnere fungātur. Soror, quae Kattis appellātur, virō Gallicō nūpsit et duās fīliās habet; tōta familia in Galliā habitat, atque hanc vīllam petunt tantum cum fēriās agunt. Cum prīmum Īris ad vīllam pervenit, vacua est—at posteā appārent inexspectātae Kattis fīliaeque. Nec magnam mīrātiōnem facit marītum abesse (et quidem in Galliā mānsisse), nam manifestum est eum Kattemque aliquās difficultātēs coniugālēs patī—saepius enim acerbē rixārī videntur. Etenim Kattis cum Īride quoque interdum altercātur—nōnnumquam subamārum.
Redeāmus autem ad id quod caput est. Īris nūper vidua est facta—et iamprīdem cum dēmortuī marītī sorōre ambigit dē ollā cinerāriā, quippe quam ambae fēminae tenēre volunt. Quōdam autem diē accidit ut Kattis Īrisque in vīllae āreā postīcā complūrēs mūrēs mortuōs in crāticulā assent (quī fortasse venēnō interēmptī sunt, ut tōta vīlla mūribus vacet). Atque Kattis Īridī persuādet ut mūrium cinerēs in alteram ollam cinerāriam, prīmae persimilem, impōnat, et ēmortuī marītī sorōrī det prō ollā “vērā,” ut ita dīcam. Tālis audācia extrā fidem est, hahae. Et haec scaena etiam magis rīdicula est quandōquidem mūrēs mortuī tam taetrī sunt, hahae. Ecce igitur scaena—ex pelliculā cīnēmatographicā excerpta cui titulus Dennis Scelus Redux—in quō vir quīdam nōmine Geōrgius, ā puerulō Denne dēceptus, pōtiōnem sorbillat quae thea vocātur … in quāque mūs mortuus est:
Tuesday, February 4, 2025
Something really funny that happens on the show “Fallen”
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
The unbelievably ridiculous Willy Wonka debacle in Glasgow
Priōre annō, mēnse Mārtiō, accidit quaedam rēs quae ita rīdicula et quidem absurda fuit ut ferē incrēdibilis esset—quaeque tamen, propter in...

-
Nūper, seriem quandam tēleopticam spectāvī, cui titulus Centēnāria Scrībendī Latebra , quaeque ex illō suggestū ēmittitur quī Amāzōn Prīma v...
-
Ego GarrītōremGET 1 quam minimē ūsurpāre cōnor, quod huius programmatis ūsus terrae valdē nocet. Nihilōminus, nūper mihi ad aliquid adhib...
-
Plērumque, rēs quae hōc commentāriō rētiālī tractantur iūcundae sunt—propter hoc enim dē eīs scrīptor disserere cōnstituit. Hodiernum tamen ...
No comments:
Post a Comment