Sunday, February 2, 2025

The show “Fallen”

Abhinc aliquot septimānās, seriem quandam tēleopticam spectāvī cui titulus Quī Cecidērunt (sīve Quid Vērē Acciderit), quaeque ex illō suggestū dīvulgātur quī Amāzōn Prīma vocātur. Haec seriēs admodum iūcunda est, quamobrem haud dubiē multōs spectātōrēs valdē tenēbit. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōscrībit:



(Equidem id quod in taeniolā dīcitur vix intellegō, nam sermōnem Suēcum nōn calleō.)

Huius seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō aperientur, sed nūlla quae vōbīs magnam admīrātiōnem moveant. (Atque obiter fatendum est hoc summārium partim huius commentāriolī ope factum esse, quod aliquot argūmentī singula iam mihi animō excidērunt.)

Seriēī prīma persōna est Īris Brōmāna—inquīsītrīx Suēca quae ex Holmiā (Suēciae capite) migrat ad aliam urbem, nōmine Ȳstadem, quae in merīdiānam Suēciae partem sita est. In animō enim habet in aedibus sorōris habitāre atque mūnere fungī apud vigilēs Malmōgiae, urbis cuiusdam propinquae. Ut dē singulīs agāmus, catervae cuidam vigilum praeerit quae scelera investīgat dē quibus nēmō scit quī ea fēcerint, quaeque propter hoc iam refrīxērunt. Quod mūnus cum Īris iam fungitur, cadāver quoddam in silvā reperītur—quod aliī vigilēs suspicantur, aliī tamen dubitant esse corpus Beniamin Serēnī, adulēscentulī cuiusdam quī abhinc decem annōs ēvānuit. (Cūr et quōmodo ēvānuerit, ferē nēmō, vidēlicet, scit—sed animadvertendum est Beniamin aliquō vinculō īnsolitō et forsan parum decōrō cum ūnā ex magistrīs suīs coniūnctum fuisse vidērī.)

Quandō autem cumque quod cōnsilium Īris capere cōnātur, quaedam collēga eius—quae anteā illīus vigilum catervae praefecta erat—eī adversātur, nam opīnātur sē aliōsque inquīsītōrēs nihil ad scelus attinēns melius profundiusve intellegere quīre. Clāret igitur eam “taetricum animum,” ut ita dīcam, habēre. Equidem suspicor eam nōlle scelus ēnōdārī—quod enim sī fīet, conclūdētur ipsam, cum vigilum gregis praefecta esset, parum sēdulō strēnuēque id maleficium indāgāre et ēnucleāre, atque sontēs cōnsectārī, temptāvisse.

Complūra alia in hāc seriē tēleopticā ēveniunt, atque haec quidem hāctenus. Fierī potest ut tandem aliquandō in hōc ipsō commentāriō rētiālī in lūcem ēdātur alterum commentāriolum in quō per alia seriēī singula eātur. At nunciam tantum hoc reliquum est, ut vōbīs magnō cum studiō suādeam ut hanc seriem intueāminī—nam, sīcut permultae aliae seriēs tēleopticae in regiōne Scandināviae factae, valdē iūcunda est.

No comments:

Post a Comment

The unbelievably ridiculous Willy Wonka debacle in Glasgow

Priōre annō, mēnse Mārtiō, accidit quaedam rēs quae ita rīdicula et quidem absurda fuit ut ferē incrēdibilis esset—quaeque tamen, propter in...