Herī, tempore pōmerīdiānō, pelliculam quandam cīnēmatographicam intuitus sum cui titulus Vōx Makaelae, quaeque per Rēte Pelliculārum pervulgātur. Pellicula scītē facta est atque argūmentum tractat quod, haud dubiē, multōs spectātōrēs valdē tenēbit. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae pelliculam prōscrībit:
Atque ecce pelliculae initium:
Haec pellicula Makaelam Caīnam indūcit—adulēscentulam quattuordecim annōs nātam quae Atlantae habitat (hoc est, in capite cīvitātis Geōrgiae) cum mātre, patre, sorōre, frātre. Māter, cui nōmen Manāna Caīna, negōtiātrīx vestiāria est quae lauta vestīmenta vēndit. Pater, Khārī “Acuārius” Caīnus, cantōrēs adiuvat ut nova canticula pangant, canant, in lūcem ēdant. Dē Makaelae sorōre et frātre minus in pelliculā discimus. Pellicula autem imprīmīs Makaelam ipsam tractat.
Haec enim adulēscentula “autismum,” quī dīcitur, habet—etenim quoddam “autismī” genus habet quod paene prohibet quōminus loquātur. Ā tenerīs unguiculīs, Makaela ā parentibus crēdēbātur prūdēns esse atque cōgitāmenta habēre quae sēcum et cum aliīs hominibus commūnicāre vellet, at vērō nesciēbant quid cōgitāret, nam nūllō modō inter sē colloquī poterant. Attamen, cum Makaela iam ad adulēscentiam pervēnisset, parentēs cōnsilium cēpērunt: effēcērunt ut fēmina quaedam, nōmine Rhōxānula, ūnā cum Makaelā operam dare inciperet ut haec ea quae cōgitābat et sentiēbat prōferre quīret. (Optimum quidem cōnsilium, etiamsī lāmentābile est parentēs—quī, ut clāret, Makaelam adamant—hoc cōnsilium nōn anteā iniisse.)
Quō pactō hoc fierī potuit? Makaela ā Rhōxānulā levissimam tabellam accēpit—quae rē vērā chartula erat, māteriā plasticā operta—in quā omnēs alphabētī litterae et omnēs numerī īnscrīptī erant, ūnā cum signīs addendī, dēdūcendī, multiplicandī, dīvidendī. Deinde, Rhōxānula Makaelam docuit litterās et alia symbola digitō indicāre, ut verba quae vellet efferret. Ut exemplum afferātur, Rhōxānula quōdam diē Makaelae dīxit dē galaxiīs sermōcinātum īrī, et rogāvit num galaxiārum verbī litterās digitō indicāre posset—nōn quidem quod dubitāret eam hoc verbum rēctē scrībere posse, sed quia cupiēbat eam sē in litterīs digitō indicandīs exercēre.
Tabellā litterārum acceptā, Makaela coepit sententiās dē ferē omnibus rēbus ferre: dē suō ergā nātūram amōre; dē susurrō aurārum folia perflantium; dē difficultātibus quās patiēbātur cum vehementibus animī mōtibus afficerētur neque ea quae sentīret efferre vel commūnicāre posset, quae rēs faciēbat ut sentīret fore ut displōderētur. Porrō, duās epistulās scrīpsit, alteram ad mātrem, alteram ad patrem, in quibus amōrem suum erga eōs expressit, et aperuit sē “valdē, valdē sagācem” esse, et dīxit sē esse eōrum “bellam puellam” (ita enim eam vocāre solēbant). Atque, in epistulā ad mātrem, Makaela memorāvit diēs fēstōs appropinquāre et dēclārāvit sē avēre cum patre vīvārium bēstiārum marīnārum adīre.
Quod tandem factum est—quārē in pelliculā ostenduntur Makaela Khārīque per magnum vitreum tubum subaquāneum lentē ōtiōsēque dēambulantēs dum tranquillās raiās et pellūcidōs pulmōnēs et ingentēs pristēs circā sē natantēs contemplantur. Itaque vōbīs suādeō ut hanc pelliculam contueāminī, ut huiuscemodī imāginēs et rēs gestās spectētis, atque perpulchra et numerōsa et poētica verba ipsīus Makaelae auscultētis, quae artificiōsissimē concinnāvit, quaeque vōce nōmine Portiā clārē et lūcidē ēnūntiantur.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
The unbelievably ridiculous Willy Wonka debacle in Glasgow
Priōre annō, mēnse Mārtiō, accidit quaedam rēs quae ita rīdicula et quidem absurda fuit ut ferē incrēdibilis esset—quaeque tamen, propter in...

-
Nūper, seriem quandam tēleopticam spectāvī, cui titulus Centēnāria Scrībendī Latebra , quaeque ex illō suggestū ēmittitur quī Amāzōn Prīma v...
-
Ego GarrītōremGET 1 quam minimē ūsurpāre cōnor, quod huius programmatis ūsus terrae valdē nocet. Nihilōminus, nūper mihi ad aliquid adhib...
-
Plērumque, rēs quae hōc commentāriō rētiālī tractantur iūcundae sunt—propter hoc enim dē eīs scrīptor disserere cōnstituit. Hodiernum tamen ...
No comments:
Post a Comment