Wednesday, May 28, 2025

Why Flyover is sick as hell

Proximō annō, cuidam reī interfuī cui nōmen Supervolātiō, quae nōn modo iūcunda et quidem suāvis est sed etiam mīrifica, quaeque īnfrā fūsius dēscrībētur. Ecce huius reī pictūra:

Cum ad introitum pervēneris et salūtātōrī tesseram trādideris, ad cameram quandam subobscūram admittēris, mediocris magnitūdinis, ubi cum aliīs hospitibus exspectābis dum Supervolātiō ipsa incipiat. Quāque vice, aliquem locum supervolābis—et in illā camerā quae modo dicta est, multa dē locō quem supervolātūrus eris discere poteris, imāginēs contuendō et ōrātiōnēs periochāsve legendō quae passim in quadrīs vīsificīs ostenduntur. Cum omnēs aliī ventōrēs conclāve inierint quī illum locum tēcum supervolātūrī sint, vōs cūnctī in alterum et multō maius conclāve admittēminī, ubi pelliculam quandam cīnēmatographicam dē locō, nec brevissimam nec longissimam, intuēbiminī et auscultābitis—cuius aliae imāginēs in permagnō albō vīsificō exhibēbuntur quod camerae parietēs circumcurrit et operit, aliae autem in superficiē cuiusdam globī satis magnī quī in mediā camerā positus est.

Quae pellicula cīnēmatographica cum dēsierit, vōs omnēs—postquam ad exiguum tempus exspectāveritis—tertium et extrēmum conclāve intrābitis, ubi praecipuam huius reī partem experiēminī. In illō conclāvī sunt ōrdinēs sellārum satis commodārum, illīs similium quae in theātrīs cīnēmatographicīs praebentur, in quibus cōnsīdētis. Necesse erit ut quisque hospes ad sellam suam sē bene alliget. Quō factō, vōs omnēs locum cōnstitūtum supervolāre vōbīs vidēbiminī. Nam hōc in conclāvī est ingēns, immō immāne, quadrum vīsificum quod illīus locī imāginēs ostendit—quae imāginēs satis celeriter, et interdum vēlōcissimē, moventur. Atque, nisi fallor, ōrdinēs sellārum—quōdam temporis mōmentō—aliquātenus prōiciuntur vel prōtrūduntur, ita ut ventōrēs vērō sibi videantur per āera super locum volāre.

Equidem duās regiōnēs hōc modō supervolāvī: Chicāgum (ūnam ex maximīs urbibus Cīvitātum Foederātārum Americae) et Terram Glaciālem, sīve Īslandiam, quae fortasse nōnnumquam Ultima Thūlē vocāta est. Sī Chicāgum supervolābis, iter āerium faciēs inter altissima aedificia ex vitrō et aciē ferrī facta, atque super portūs et flūmen micantī aquā caeruleā plēnum. Porrō, eximiōs mūsicōs vidēbis et audiēs, mīrō ingeniō praeditōs, quōrum aliī tubā, aliī aliīs īnstrūmentīs canunt. Et in theātrum quoddam involābis, cuius in proscēniō saltābit praeclārus grex saltātōrum. Etiam variōs operāriōs cōnspiciēs, in urbis celeberrimīs viīs, quī ex permultīs terrīs orīginem dūcunt, quīque dīversīs mūneribus funguntur: aliī enim cibōs in plateīs vēndunt, aliī novās aedificātiōnēs cōnstruunt, metalla flammulīs calefacientēs liquefacientēsque ut aedificiīs nova tabulāta adiciant.

Sīn autem Terram Glaciālem supervolābis, aliquot aedificia cernēs, praesertim habitācula in plateīs aedificāta—sed praecipuē rērum nātūram vidēbis, exemplī grātiā, vāstās regiōnēs glaciē opertās, ingentia saxa praerupta, dēsilientēs aquās, immānēs montēs, aurōram boreālem (quae dīcitur). Atque collēs campōsque grāmineōs, flōrum clārōrum colōrum plēnōs. Quōs cum supervolābis, olfaciēs quoque—nam in ipsō theātrō, eō temporis pūnctō, iūcundus quīdam flōrum odor āerī iniciētur. Īnsuper, cum in ēnōrmī quadrō vīsificō nebulam in caelō pendentem vidēbis, minimās aquae guttulās sentiēs quae quoque in āera immissae erunt, ita ut vel magis tibi videāris nebulam pervolāre.

Ut paucīs absolvam, hae Supervolātiōnēs ita mīrābilēs sunt ut maximō hercle cum studiō vōbīs suādeam ut intersītis et eās participētis, sīve Chicāgī seu Campīs (in cīvitāte Nivātā) seu Vancuveriī (in cīvitāte suī iūris nōmine Canadā) seu in Terrā Glaciālī ipsā. Ut etiam magis alliciāminī, spectāte ambās brevēs taeniolās cīnēmatographicās quae īnfrā positae sunt, quaeque illās duās Supervolātiōnēs prōscrībunt dē quibus suprā dissertum est:

Tuesday, May 20, 2025

The show “The Residence” (on Netflix)

Nūper, abhinc aliquot mēnsēs, seriem quandam tēleopticam intuitus sum cui index Domicilium, quaeque per Rēte Pelliculārum dīvulgātur. Haec seriēs periūcunda, immō suāvis, est, quamobrem vehementissimē vōs hortor ut eam spectētis. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōscrībit:

Cuius seriēī tēleopticae argūmentī aliquot singula hōc commentāriolō patefīent, sed nūlla quae permagnam vōbīs admīrātiōnem moveant. Seriēs Aedēs Albās tractat—hoc est, aedificium ubi mūnere fungitur Praeses Cīvitātum Foederātārum Americae. At nōn modo dē rē pūblicā agitur (verbī grātiā, dē foederibus cum aliīs populīs faciendīs) vērum etiam dē Domiciliō, quod dīcitur—id est, dē aedibus ipsīs ubi Praeses et familia eius habitant, et plūrimī operāriī omnem operam dant ut cūnctae rēs fēlīciter ēveniant. Quōdam vespere, Praeses (cui nōmen Elliot Morgānus) atque complūrēs aliī hominēs rērum cīvīlium cēnae adsunt quae apparāta est ad Prīmārium Pūblicum Ministrum Austrāliae (ingentis terrae merīdiānae) excipiendum et honestandum. Subitō autem quibusdam Domiciliī operāriīs innōtēscit A.B. Hybernum—summum Domiciliī administrātōrem, omnium aedium rērum gerendārum perītissimum—saevius interēmptum esse.

Prīmō, perpaucī Domiciliī operāriī et hominēs rērum cīvīlium huius reī certiōrēs fīunt—quae, ut facul intellegitur, nītuntur prohibēre quōminus pervulgētur. Nōlunt enim convīvās Austrāliānōs Americānōsque sollicitārī et conturbārī et praegravī necis timōre afficī. Etenim Harrius Hollinger, amīcissimus et cōnsiliārius Praesidis Morgānī, in hāc sententiā perstat, A.B. (ut ab omnibus vocātus est) mortem sibi cōnscīvisse. Nihilō sētius tandem aliquandō cōnstituunt inquīsītrīcem quandam condūcere, quae rem indāget atque comperiat quisnam gentium A.B. trucīdāverit. Haec fēmina, cui nōmen Cordēlia Calix, optima omnium inquīsītrīx esse fertur—quam laudem iūstō iūre accipit, nam ita hercle sagāx et perspicāx et ratiōcinandī perīta est ut nūllās ferē singulās rēs ad scelera attinentēs umquam praetermittat.

Enimvērō, Cordēliae tantī mōmentī vidētur omnia documenta et testimōnia ad facinus pertinentia corrādere ut īnstet cum singulīs hercle hominibus sermōnēs habēre quī in Aedibus Albīs versābantur cum A.B. perēmptus est. Hoc est, flāgitat ut sibi liceat cum centum quīnquāgintā septem hominibus singillātim colloquī. Scīlicet permultī sunt, hahae. Porrō, necesse est ut Cordēlia cum omnibus eā ipsā nocte congrediātur—id est, ante īnsequentis diēī initium—nam sērius ōcius Austrāliānīs ad patriam suam revertendum erit, et Americānī quoque (cum operāriī, tum hominēs rērum cīvīlium) mūneribus fungī pergere dēbēbunt. Liquet igitur omnibus ēnīxim operam dandam esse ut quam prīmum scelus ēnōdētur et homicīda comperiātur.

Vērumtamen Cordēlia—quae indole aliquātenus facētā et iocōsā praedita esse vidētur—eā ipsā nocte subinde ad Aedium Albārum caespitem antīcum clam effugit ut volucrēs contemplētur per vitrea oculāria gemināta.
1 Nam avium conquīrendārum et contuendārum studiōsissima est—ita ut, cum rēs ad scelus spectantēs aliīs hominibus explicāre cōnētur, saepe cum rēbus aviāriīs coniungat et comparet, etiamsī eī quibuscum colloquitur rēs aviāriās prōrsus ignōrent. Etenim, quōdam temporis mōmentō, cum Cordēlia quandam aviculam aliī hominī ostendere vult, ad quandam sceleris rem explānandam, ex scorteā manticā ingentem gravissimumque dē avibus librum dēprōmit—quem nempe ab eā semper portārī vidērī, maximam mīrātiōnem facit. Proptereā quod Cordēlia tam lepidē sē gerit atque etiam perpetuō sale facētiīsque ūtitur—ita ut spectātōrēs interdum in cachinnōs effundantur—exstat atque ēminet nōn sōlum eius ingenium sed etiam auctrīcis seriēī tēleopticae, Shondae Rhīmis, mīrābilem et laude dignam vim fōrmātrīcem habēre. Quae cum ita sint, permagnō cum studiō vōs cohortor ut hanc iūcundissimam hercle seriem intueāminī.

1. Quae interdum vitrea “bīnoculāria” vocantur. 

Friday, May 16, 2025

Why the optical-illusion-themed theme park Xenses is awesome

Nūper, cum fēriās agerem in illā cīvitāte Mexicānā quae Quīntāna Rō vocātur, viridārium quoddam adiī cui nōmen Xēnsūs, quod ita appellātur quia sēnsūs nostrōs ubīque fallit. Hoc viridārium admodum iūcundum est—quae rēs cūr ita sit, hōc commentāriolō expōnētur. Ecce pictūra cuiusdam viridāriī partis:


Hoc viridārium plūs minusve “mūsēō,” quod dīcitur, simile est—mūsēō, ut suprā est attāctum, quod permultīs modīs ostendit quōmodo sēnsūs nostrī dēcipī possint. Viridārium igitur rērum mīrārum plēnum est quae speciem rāram īnsolitamque praebent. Verbī causā, statiō raedārum longārum quae ante viridāriī introitum sita est, oblīquē est condita, ita ut in terram quādamtenus immersa esse videātur, et līneae quibus dēfīnītur ad angulōs satis ācrēs sevērōsque ex terrā prōiciantur. Etenim verba quae in prīncipālis aedificiī fronte cōnspicī possunt, ita īnscrīpta sunt ut prō aliquot litterīs numerī suppōnerentur fōrmārum similium—id est, verba 53r|\/|0n3 3x1m10r(_)m, quī dīcitur, exscrīpta sunt, quae rēs pr43d0|\|18(_)5 R3715 atque aliīs Rētis studiōsīs perplaceat.

Cum aedificātiōnem inieris, ad magnam cameram perveniēs cui agnōmen Rota Ventī, quod fōrmā similis est illīs lūdicrīs quōrum quodque rotam habet, flōrī persimilem, quae aurā vel flātū circumvolvitur. Nam ē mediā camerā permultī andrōnēs ad dīversās aliās camerās dūcunt, ubi sēnsūs hospitum variīs modīs falluntur. Sī ad cameram loculāmentōrum īre vīs, ut vestīmenta solita dēpōnās et vestem natātōriam induās, prīmum ūnam duāsve camerās trānsgrediēris cuius parietēs speculīs īnstrūctī sunt—quae, praeter opīniōnem, ūsitāta sunt, neque imāginem praetereuntis dētorquent. Posteā, andrōnem quendam ponte trānsībis, quī tōtus subobscūrō quōdam colōre, inter caeruleum et purpureum, perfūsus est—“caelō” quōdam fictō, minimīs stēllīs ubīque distīnctō.

In mediā camerā loculāmentōrum est magna rēs quae complūrēs aquaemanālēs praebet, ita ut multī hominēs simul manūs lavāre possint—quae rēs, etiamsī modō satis modernō cōnstrūcta est, tamen est partim ex quōdam lignō aedificāta quod facit ut pluviōsae silvae merīdiōnālī cōnsentānea videātur, ferē quasi in tālī silvā suā sponte ex terrā crēvisset. Et, ut redeāmus ad argūmentum sēnsuum fallendōrum, est quoque hāc in camerā lasanum quoddam numquam adhibitum, aquā pūrā ac putā plēnum, iuxtā quod pittacium quoddam (parietī affīxum) legentem rogat num illam aquam bibere velit—et, sī nōn vult, cūr.

Ūnus ex suprā dictīs andrōnibus ex Rotā Ventī ad quandam cameram dūcit in quā collocāta est ingēns statua cordis quae satis lentē palpitat, sonum ēmittēns per ēchēa haud facilia inventū. Quā ex camerā ēgredī potes in viam rērum mīrābilium plēnam, quae viridāriī nōtissima pars est. Nam ferē omnia aedificia in terram ad angulōs oblīquōs et quidem rārōs īnsolitōsque immersa sunt, ita ut viam prīmum perambulantēs—quamquam sibi videntur adversus clīvum prōgredī—reāpse in dēclīvī locō prōcēdant. Haec inūsitātissima omnium rērum aedificātiōnumque dispositiō ventōrēs ita conturbat ut facile vertīginem patī possint—ex quā tamen sī requiem quaesīverint in ligneō scamnō cōnsīdendō quod ante quandam tabernulam positum est, īlicō ad ūnam scamnī partem prōcident, propter callenter cēlātōs sed nihilōminus inūsitātissimōs et quidem violentōs angulōs, cum suggestuum, tum plateae ipsīus.

Hoc viridārium permultās aliās rēs mīrās praebet quae sēnsūs hospitum fallunt vel aliō modō excitant. Exemplī grātiā, in ūnā camerā, quae iuxtā Rotam Ventī est, ostenduntur plūrimae statuae rubrōrum cordium ex variīs māteriīs factae—aliae ex nitidīs tessellīs, aliae ex māteriā plasticā—quae magnitūdine quoque inter sē valdē differunt. In aliā camerā sunt trēs māchinae quālēs “kaleidoscopia” nōminantur, quae autem solitīs kaleidoscopiīs multō maiōrēs sunt, ita ut in quodque kaleidoscopium quisquam ventor caput impōnere queat. Quō factō, imāgō faciēī speculīs cōnfringitur et dētorquētur—atque novīs lūcidīsque colōribus imbuitur parvīs lūminibus intrā kaleidoscopium latentibus—cuius reī imāgō lūce imprimī potest ut posthāc īnspiciātur. Etenim multō plūrēs rēs mīrās hoc viridārium praebet, quae hōc commentāriolō ēdisserī nequītum est—propter quae omnia magnopere vōbīs suādeō ut, sī potueritis, viridārium vīsātis. Ecce igitur plūrēs huius locī pictūrae:

 
 

The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)

Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...