Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās, quaeque per Rēte Pelliculārum pervulgātur. Haec seriēs ita iūcunda et quidem suāvis est ut spectātōrēs maximopere teneat. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōmulgat:
Cuius seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō aperientur. Seriēī prīma persōna est Annalīsa Kītīna, iūriscōnsulta quae clientium causās dēfendit, quaeque profestrīx sīve praeceptrīx iūrum est apud collēgium iūrisprūdentiae Ūniversitātis Studiōrum Middletōniēnsis. (Haec schola reāpse nōn exstat—sed in seriē tēleopticā, in Philadelphiā sita est, hoc est, in maximā urbe illīus cīvitātis Americānae cui nōmen Pennsylvānia.) Quae praeceptrīx cum nāta esset, Anna Maia nōmināta est—at postillā praenōmen mūtāvit, nam suspicābātur praenōmen Annalīsae magis sibi prōfutūrum esse in mūnere suō lēgālī quam antīquum praenōmen Annae Maiae.
In seriē tēleopticā, Annalīsa ostenditur in amplum lautumque conclāve scholāre magnificē incēdēns—quō factō, īlicō nūntiat, magnā gravīque vōce, sē discipulōs doctūram esse nōn iūribus studēre, neque iūra contemplārī et dē eīs ratiōcinārī, sed officium cognitōris exercēre. Etenim tandem aliquandō aperit sē quotannīs aliquot discipulōs ēligere quī sē adiuvent, quō efficācius causās cōnsultōrum agat. Eō annō quō seriēs tēleoptica incipit, Annalīsa quīnque discipulōs sēligit, quibus nōmina sunt Wes Gibbīnus, Connor Walsh, Michaēla Pratt, Asher Mola, Laurea Castellāna. Quī quidem nōn sōlī Annalīsae adstant, nam haec duōs aliōs hominēs condūxit: Francum Delphīnum, quī mūnere inquīsītōris fungitur et, ad summam, incommodīs medētur, atque Bonniam Winterbottomem, sociam adiūtrīcemque.
Ut in huiuscemodī seriēbus tēleopticīs fierī solet, adiūtōrēs iūrisperītī (in hāc seriē, Wes, Connor, Michaēla, Asher, Laurea) iūriscōnsultae praefectae operam nāvant, quā rē multum hercle tempus impendunt. Multīs igitur diēbus, hic grex adiūtōrum—quī cognōmine “Quīniōnis Kītīniānī” nuncupātur—permultās hōrās litterīs ac monumentīs incumbit quae attinent ad causam, quisquis est, quam Annalīsa proximē est dēfēnsūra. In aliīs quidem huius generis seriēbus tēleopticīs, adiūtōrēs tālibus rēbus operam dant in permagnō et lautō aedificiō quod modō prōrsus modernō cōnstrūctum est, ut fit in eā seriē tēleopticā cui index Extrāōrdināria Iūriscōnsulta Wū, ac praesertim edepol in illā cui titulus Synthesī Indūtī. In hāc tamen seriē, adiūtōrēs scrīpta īnscrūtantur et cōnsilia causārum capiunt in tablīnō quōdam subobscūrō, ubi omnēs supellectilēs ex lignō quōdam fuscō factae sunt, et quod tōtum ratiōne plānē trālātīciā exōrnātum est. Quod tablīnum scīlicet multō minus iūcundum vīsū est quam suprā commemorātae aedificātiōnēs modernissimae quae in aliīs seriēbus tēleopticīs compārent—atquī in hōc tablīnō Quīniōnem Kītīniānum mūnere fungī, seriēī tēleopticae argūmentō satis cōnsentāneum est, nam tablīnum in ipsā Annalīsae domō situm est, et Annalīsa vix umquam rēs mūneris suī sēiungit ā rēbus quae ad reliquam suam vītam spectant.
Ut suprā dictum est, Annalīsa flāgitat ut Quīniō Kītīniānus ēnīxē hercle nītātur monumenta, argūmenta, testimōnia corrādere et funditus intellegere, atque cōnsilia quam vaferrima capere quibus ipsa clientium causās dēfendat. Sed in scaenā quādam quae inter tōtīus seriēī memorābilissimās est, Annalīsa Quīniōnem Kītīniānum ad thermopōlium quoddam ferē abditum dūcit, ut ibi hī quīnque adulēscentēs sēcum versentur et tēmētīs fruantur et maximō cum gaudiō atque omnīnō sēcūrī saltent dum periūcunda canticula technica audiant quae per ēchēa canuntur—quibus audītīs facillimē saltitātur, propter ingentēs et quidem ferē Aetnaeōs ictūs tympanōrum ēlectrōnicōrum. Nōn igitur est dubium quīn operae pretium fuerit Quīniōnem Kītīniānum Annalīsam sequī per andrōnēs cēlātōs ex rāvō ferrūmine factōs et ācrī lūce ēlectricā illūminātōs ut dēmum ad caupōnam saltātōriam ipsam pervenīrent.
Nunc autem trānseātur ad id quod caput est. Ut iam leviter est perstrictum, Annalīsa nōn in iūrum artem sed in facultātem praecipuē animum intendit. Quae cum ita sint, forsan nōn obstupefīētis cum huius reī vōs certiōrēs fēcerō: Annalīsam interdum, ut quam efficācissimē causās cōnsultōrum dēfendat, ultrā praescrīptum vel etiam plānē contrā lēgēs agere, atque adiūtōrēs hortārī ut idem faciant. Etenim tandem aliquandō accidit ut Annalīsa et Quīniō Kītīniānus ipsī cum quibusdam sceleribus coniungantur—quōrum autem singulae rēs nūllātenus hīc revēlābuntur. Ut rem paucīs absolvam, haec seriēs tēleoptica vōs apprīmē tenēbit nōn sōlum propter periūcundum argūmentum sed etiam propter scītissimē excōgitātās fictāsque persōnās, quae indiciō sunt cuiusque seriēī auctōris ingenium mīrābilem vim fōrmātrīcem habēre. Neque ūlla persōna tam vōs tenēbit quam Annalīsa—quae, quamvīs bene audiat utpote iūriscōnsulta et īnstitūtrīx et cīvis ūniversitātis studiōrum, nihilōminus ā lēgibus discēdit et tandem dēnique sceleribus implicātur. Hanc igitur periūcundam hercle seriem tēleopticam vehementissimē vōs cohortor ut intueāminī.
Saturday, July 26, 2025
The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)
Subscribe to:
Posts (Atom)
The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)
Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...

-
Abhinc aliquot annōs, fortasse annō bis mīllēsimō vīcēsimō tertiō, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui titulus Synthesī Indūtī , qu...
-
Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...
-
Aliquot commentāriola quae nūper in hōc commentāriō rētiālī exscrīpta sunt, seriēs tēleopticās tractāvērunt quās nōn hōc annō sed abhinc duō...