Tuesday, February 11, 2025

The unbelievably ridiculous Willy Wonka debacle in Glasgow

Priōre annō, mēnse Mārtiō, accidit quaedam rēs quae ita rīdicula et quidem absurda fuit ut ferē incrēdibilis esset—quaeque tamen, propter inopiam temporis, hōc commentāriō rētiālī antehāc ēdisserī nōn potuit. Ecce taeniola cīnēmatographica in quā Danny quīdam Gonzālez, per singula iēns, rem exprōmit:



Atque ecce altera taeniola cīnēmatographica (multō brevior) in quā partim rēs ipsa spectārī quit:



Quae igitur fuit haec rēs? Homō quīdam nōmine Billy Coull—quī mūnere fungitur (vel fungēbātur) apud societātem quandam cui nōmen Domus Ērudītōrum—in illō sitū rētiālī quī Pīpiātōrium vocātur, spectāculum quoddam prōscrīpsit līberīs dēstinātum. In prōscrīptiōnibus nūntiātum est līberōs Glasgoviae (hoc est, in quādam magnā urbe in Scōtiā sitā) Williī Wonkae Theobrōtiī Ergastērium vīsere posse, atque in huius officīnae mundō ferē immergī. (Hoc ergastērium reāpse nōn exstat, sed in illā fābulā Mīlēsiā dēscrībitur cui titulus Charlie et Theobrōtiī Ergastērium, quī ā Roaldō Dāhle cōnscrīptum est. Atque hoc “theobrōtium” dē quō hīc disseritur quīdam cibus dulcis suāvisque est, quī līberōs dēlectāre solet, quīque cum aliīs bellāriīs cuppēdiīsve editur.1
)

Simulācrum Wonkae ergastēriī quod in prōscrīptiōnibus ostentum est, prīmō iūcundum atque etiam mīrificum esse vidēbātur, atquī in prōscrīptiōnibus latitābant quaedam rēs quae diūtius intuentī sollicitārent—exemplī grātiā, complūra verba prāvissimē scrīpta sunt, atque quaedam fōrmae dētortae vel aliō modō rāriōrēs erant. Etenim satis patēbat hās prōscrīptiōnēs tālī māchinā factās esse quālēs “intellegentiae artificiōsae” nōminārī solent—quamquam, ut vērē dīcam, nūllātenus intellegentēs sunt, nec (quōdam sēnsū) artificiōsae.

Rēs autem in peius ruit. Nam, etiamsī quisque ventor quadrāgēnōs nummōs solvere dēbuit, spectāculum tamen nōn in mīrābilī et multicolōre paradīsō theobrōtiī plēnō habitum est, vērum in sparsō, rāvō, paene vacuō mercium horreō quod cuivīs animum frangeret, quodque duābus tantum minūtīs perambulārī posse dīcitur. Et quisque histriō, quōdam diē Iovis, certior factus est quae partēs eī agendae essent, et ad posterum diem verba ēdiscere dēbuit—sed verba quīndecim hercle pāginās complēbant, neque inter sē aptē cohaerēbant, nam haec quoque aliquā “intellegentiā artificiōsā” commenta sunt. Verbī causā, hīs in pāginīs affirmātum est ventōrēs, quibusdam temporis mōmentīs, quaedam dictūrōs esse—quī tamen quae verba prōlātūrī essent, haudquāquam praedīcī potuisset, hahae. Porrō, in pāginīs apertē nūntiātum est quāsdam rēs mīrās contāctūrās esse, quae nūllō modō fierī potuissent, nam nātūrae lēgēs trānscendissent, hahae.

Īnsuper histriōnibus praescrīptum erat ut singulīs līberīs tantum singulās hercle vel bīnās fabās saccharī darent (quae cuiusdam generis dulcia cuppēdia sunt) et quadrantem pōcillī sūcī citreī. Vidēlicet paucissimum est. Etenim tōta rēs tantopere pessum iit ut arcesserentur vigilēs. Ut brevī praecīdam, hoc discrīmen tam rīdiculum fuit ut vix fidēs sit id vērō factum esse, hahae. Ad plūra dē hāc rē cognōscenda, contuēre hanc taeniolam cīnēmatographicam, quae ā quōdam Charliō cōnfecta est:




1. Et quī interdum “chocolātum” sīve “socolāta” appellātur.

Tuesday, February 4, 2025

Something really funny that happens on the show “Fallen”

Priōre commentāriolō, dē seriē quādam tēleopticā Suēcā dissertum est cui titulus Quī Cecidērunt (sīve Quid Vērē Acciderit), in quā inquīsītrīx quaedam, nōmine Īris Brōmāna, catervae vigilum praeest quī scelera pervestīgant dē quibus nēmō ferē scit quī ea patrāverint. Hoc commentāriolum quoque illam seriem tēleopticam tractābit, sed nēquāquam repetentur ea quae iam dicta sunt; potius dēscrībētur aliquid quod in eā seriē accidit, quodque ita rīdiculum est ut nōn sit dubium quīn rīsum vōbīs moveat.

Prīmum omnium, mementōte Īridem in novam urbem, nōmine Ȳstadem, migrāvisse ut apud sorōrem habitet atque in novō locō mūnere fungātur. Soror, quae Kattis appellātur, virō Gallicō nūpsit et duās fīliās habet; tōta familia in Galliā habitat, atque hanc vīllam petunt tantum cum fēriās agunt. Cum prīmum Īris ad vīllam pervenit, vacua est—at posteā appārent inexspectātae Kattis fīliaeque. Nec magnam mīrātiōnem facit marītum abesse (et quidem in Galliā mānsisse), nam manifestum est eum Kattemque aliquās difficultātēs coniugālēs patī—saepius enim acerbē rixārī videntur. Etenim Kattis cum Īride quoque interdum altercātur—nōnnumquam subamārum.

Redeāmus autem ad id quod caput est. Īris nūper vidua est facta—et iamprīdem cum dēmortuī marītī sorōre ambigit dē ollā cinerāriā, quippe quam ambae fēminae tenēre volunt. Quōdam autem diē accidit ut Kattis Īrisque in vīllae āreā postīcā complūrēs mūrēs mortuōs in crāticulā assent (quī fortasse venēnō interēmptī sunt, ut tōta vīlla mūribus vacet). Atque Kattis Īridī persuādet ut mūrium cinerēs in alteram ollam cinerāriam, prīmae persimilem, impōnat, et ēmortuī marītī sorōrī det prō ollā “vērā,” ut ita dīcam. Tālis audācia extrā fidem est, hahae. Et haec scaena etiam magis rīdicula est quandōquidem mūrēs mortuī tam taetrī sunt, hahae. Ecce igitur scaena—ex pelliculā cīnēmatographicā excerpta cui titulus Dennis Scelus Redux—in quō vir quīdam nōmine Geōrgius, ā puerulō Denne dēceptus, pōtiōnem sorbillat quae thea vocātur … in quāque mūs mortuus est:


 

Sunday, February 2, 2025

The show “Fallen”

Abhinc aliquot septimānās, seriem quandam tēleopticam spectāvī cui titulus Quī Cecidērunt (sīve Quid Vērē Acciderit), quaeque ex illō suggestū dīvulgātur quī Amāzōn Prīma vocātur. Haec seriēs admodum iūcunda est, quamobrem haud dubiē multōs spectātōrēs valdē tenēbit. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōscrībit:



(Equidem id quod in taeniolā dīcitur vix intellegō, nam sermōnem Suēcum nōn calleō.)

Huius seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō aperientur, sed nūlla quae vōbīs magnam admīrātiōnem moveant. (Atque obiter fatendum est hoc summārium partim huius commentāriolī ope factum esse, quod aliquot argūmentī singula iam mihi animō excidērunt.)

Seriēī prīma persōna est Īris Brōmāna—inquīsītrīx Suēca quae ex Holmiā (Suēciae capite) migrat ad aliam urbem, nōmine Ȳstadem, quae in merīdiānam Suēciae partem sita est. In animō enim habet in aedibus sorōris habitāre atque mūnere fungī apud vigilēs Malmōgiae, urbis cuiusdam propinquae. Ut dē singulīs agāmus, catervae cuidam vigilum praeerit quae scelera investīgat dē quibus nēmō scit quī ea fēcerint, quaeque propter hoc iam refrīxērunt. Quod mūnus cum Īris iam fungitur, cadāver quoddam in silvā reperītur—quod aliī vigilēs suspicantur, aliī tamen dubitant esse corpus Beniamin Serēnī, adulēscentulī cuiusdam quī abhinc decem annōs ēvānuit. (Cūr et quōmodo ēvānuerit, ferē nēmō, vidēlicet, scit—sed animadvertendum est Beniamin aliquō vinculō īnsolitō et forsan parum decōrō cum ūnā ex magistrīs suīs coniūnctum fuisse vidērī.)

Quandō autem cumque quod cōnsilium Īris capere cōnātur, quaedam collēga eius—quae anteā illīus vigilum catervae praefecta erat—eī adversātur, nam opīnātur sē aliōsque inquīsītōrēs nihil ad scelus attinēns melius profundiusve intellegere quīre. Clāret igitur eam “taetricum animum,” ut ita dīcam, habēre. Equidem suspicor eam nōlle scelus ēnōdārī—quod enim sī fīet, conclūdētur ipsam, cum vigilum gregis praefecta esset, parum sēdulō strēnuēque id maleficium indāgāre et ēnucleāre, atque sontēs cōnsectārī, temptāvisse.

Complūra alia in hāc seriē tēleopticā ēveniunt, atque haec quidem hāctenus. Fierī potest ut tandem aliquandō in hōc ipsō commentāriō rētiālī in lūcem ēdātur alterum commentāriolum in quō per alia seriēī singula eātur. At nunciam tantum hoc reliquum est, ut vōbīs magnō cum studiō suādeam ut hanc seriem intueāminī—nam, sīcut permultae aliae seriēs tēleopticae in regiōne Scandināviae factae, valdē iūcunda est.

The unbelievably ridiculous Willy Wonka debacle in Glasgow

Priōre annō, mēnse Mārtiō, accidit quaedam rēs quae ita rīdicula et quidem absurda fuit ut ferē incrēdibilis esset—quaeque tamen, propter in...