Saturday, March 22, 2025

The show “Suits”

Abhinc aliquot annōs, fortasse annō bis mīllēsimō vīcēsimō tertiō, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui titulus Synthesī Indūtī, quaeque per Rēte Pelliculārum ēmittitur. Haec seriēs tēleoptica periūcunda, immō suāvis, est, quōcircā immānem numerum spectātōrum valdē tenuit (et vērī simile est adhūc tenēre). Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriēī prīmum tempus prōscrībit:

Cuius seriēī tēleopticae argūmentī quaedam singula hōc commentāriolō revēlābuntur. Ūnus ex seriēī prīmīs persōnīs est iuvenis quīdam nōmine Mike Ross, quī anteā ūniversitātem studiōrum frequentābat—quam tamen relīquit, nūllam lauream (hoc est, nūllum gradum scholasticum) adeptus. Ad pecūniam faciendam, illam probātiōnem clanculum prō aliīs subībat ex quā quī fēlīciter ēvādunt, in (scholastica) collēgia iūrisprūdentiae recipī possunt. Quod perīculum quandōcumque prō aliō subitūrus erat, speciem mūtābat (verbī grātiā, pīleum lūsōrium et vitrea oculāria, quae dīcuntur, induendō), nē ā vigile agnōscerētur. Quod tamen semel, probātiōne ipsā cōnfectā, accidit—quā dē causā necesse fuit ut Mike ā vigile celerrimē aufugeret. Atque aliō diē, dēnuō eī vēlōcissimē fugiendum fuit—at nōn ā suprā dictae probātiōnis vigile, sed ā custōdibus pūblicīs, nam, contrā lēgēs, cannabim sēcum ferēbat, quālem cum contubernālī, nōmine Trevore, vēndere solēbat.

Custōdēs pūblicōs effūgit sē cēlandō inter multōs hominēs quī exspectābant dum admitterentur ad colloquendum cum Harveiō Spectore, eximiō callidissimōque iūriscōnsultō quī mūnere fungitur apud societātem quandam iūriscōnsultōrum quī praecipuē in eīs rēbus versantur quae ad societātēs quaestuōsās pertinent. Harveius enim novum iūriscōnsultum condūcere volēbat quī sibi adstāret. Cum Mike ā Donnā—Harveiī āmanuēnse et adiūtrīce—admissus esset ut cum Harveiō sermōnem habēret, huic permagnam admīrātiōnem mōvit. Nōn enim sōlum ex probātiōne dē iūribus prosperē ēvāserat (ita ut vērī simile esset eum scītum efficācemque cognitōrem esse posse) sed etiam omnēs hercle lēgēs Cīvitātum Foederātārum Americae ēdidicisse vidēbātur—nam, cum Harveius dē quādam lēge cāsū ac temere ēlectā eum interrogāvisset, hic lēgis ipsa verba memoriter prōnūntiāvit. Explicāvit enim sē, quandōcumque quid lēgisset, id intellegere, et quandōcumque quid intellēxisset, id memoriā tenēre atque semper tentūrum esse. Erat autem magna quaedam difficultās: quod Mike nūllā laureā apud ūllum scholasticum collēgium iūrisprūdentiae dōnātus erat, quārē iūriscōnsultī mūnere fungī nōn poterat nisi illicitē.

Nihilōminus tamen Mike—propter incrēdibilēs vīrēs animī atque mīrābilem perspicācitātem versūtiamque—ab Harveiō tandem conductus est. Plērumque igitur haec seriēs tēleoptica eās rēs tractat in quibus Harveius et Mike versantur, cum causās agunt—modo ingentium societātum quaestuōsārum, modo hominum humiliōrum, “prō bonō pūblicō,” ut dīcitur—atque astās technās comminīscuntur ad cōnsultōrēs dēfendendōs. Quae ut agant, interdum eīs ūnā cum collēgīs opera danda est. Quōrum in numerum ascrībitur Lūdovīcus Litt, quī glōriae, laudis, potentiae cupidissimus est, cuique perplacet in lutum immergī. Atque quōrum in numerum etiam ascrībuntur ambō “sociī,” quī dīcuntur, sīve iūriscōnsultōrum societātis praefectī: sagācissima et vaferrima Iessica Pirson atque dūrus ferreusque Dāniēl Hardman, quī quoque potentiam concupīscit. Et vidēlicet necesse est ut Harveius et Mike, dum clientium causās agant, omnēs aliōs id perquam cēlent, quod Mike, nūllam lauream adeptus, contrā lēgēs mūnere iūriscōnsultī fungitur. Ut brevī comprehendam, haec seriēs tēleoptica—cuius auctōris (Aarōnis Korshis) ingenium magnam, ut liquet, vim fōrmātrīcem habet—ita scītē excōgitāta et ficta est ut vērō suāvis sit, quamobrem maximō cum studiō vōbīs suādeō ut eam intueāminī.

Monday, March 17, 2025

If you’re looking for an awesome vacation getaway…

Nūper, fēriās ēgī in cīvitāte Mexicānā cui nōmen Quīntāna Rō. Quibus fēriīs in multīs iūcundīsque rēbus versātus sum, quae vix omnēs in ūnō tantum commentāriolō dēscrībī possent (saltem sī commentāriolī scrīptor per singula īre vellet). Īnfrā igitur dē ūnā sōlā itineris rē fūsē disserētur: dē xenodochīō in quō commorātus sum, cui nōmen Dēversōrium Xcarētis Mexicānum, quodque ita iūcundum est—immō suāve hercle—ut vix fierī possit ut satis vehementer commendētur. Ecce pictūra vestibulī:


Prīmum omnium, dēverticulī architectī dīlaudandī sunt, quod varia et dīversa elementa maximā cum arte et ingeniō et sollertiā concinnāvērunt. Nam, etsī fōrmae figūraeque aedificiōrum et māteriae ex quibus facta sunt, penitus sunt Mexicāna—quamobrem intuentī īlicō trālātīciārum aedificātiōnum Mexicānārum memoriam afferunt—nihilōminus ita disposita, collocāta, adhibita sunt ut hospitiī aedificia prōrsus moderna videantur. Porrō, elementa architectonica—hoc est, dēversōriī partēs quae plānē ab hominibus exstrūctae sunt—tam scītē et artificiōsē cum nātūrā sunt coniūncta ut aedificia, statuae, piscīnae, natābula, lūmina, flammae, arborēs, stāgna, actae, pertenue sabulum ferē album, cētera ūnā vēram harmogēn, ut ita dīcam, faciant.

Etenim quaedam hospitiī elementa quae quidem ab hominibus facta sunt, tamen rērum nātūrālium memoriam referunt—verbī causā, ingentia signa foliōrum ex metallō facta quae hospitēs in vestibulum pervenientēs excipiunt. Atque ex eiusdem vestibulī tēctō pendent permulta vāscula aēnea quibus continentur globulī lūciferī, quī vestibulum illūminant—atque viridēs vītēs foliolōrum plēnae. Nec praetereunda sunt odōrāmenta nātūrālia atque vērō iūcundissima quibus perfunduntur satis multae dēverticulī camerae—quōrum ūnum ex lignō extrahitur cuiusdam arboris quae “santalum” vocātur, aliud ex rēsīnā quādam Mesoamericānā,
1 cētera ex aliīs herbīs quae ē terrā gignuntur. Quae odōrāmina ita grāta sunt, et tantam requiem relaxātiōnemque animī hospitibus praebent, ut ūsus eōrum haud dubiē ūna ex dēversōriī praeclārissimīs rēbus cēnsenda sit. Et, quoniam scīlicet vestibulum iam ēdisserī coeptum est, huius quoque reī mentiō est facienda: permagna et gravia segmenta crassārum columnārum—ex quibus quaedam frusta satis lepidē excīsa sunt—nōn adamussim (id est, nōn rēctissimē) invicem imposita esse, quāpropter columnae speciem iocōsam et paene facētam praebent.

Etiam notātū dignae sunt longissimae piscīnae illūminātae, quārum aliquot singula iam suprā attācta sunt. Hae piscīnae (quae piscibus vacāre videntur, quamquam aliae hospitiī piscīnae et lacusculī et vidēlicet mare ipsum plēna sunt piscium) multō longiōrēs quam lātiōrēs sunt, et aliquot pontibus ligneīs trānsīrī possunt. Inter autem hārum piscīnārum singulās rēs quae ad sē oculōs maximē convertunt est līnea continua parvōrum lūminum quae piscīnārum quattuor parietēs circumcurrit, ita ut piscīnae lūminibus intrīnsecus circumdentur vel dēfīniantur. Praeter quās piscīnās illūminātās tranquillē sēcūrēque deambulāre grātissimum est—praesertim quod quīcumque ad fīnem piscīnārum vesperī appropinquāverit, crātērem aēneum satis magnum cōnspiciet, in ipsā aquā natantem, in quō āctuōsae alacrēsque saltitant flammae excandentēs.

Prope hās piscīnās illūminātās est natābulum quoddam magnum, lūcidae aquae caeruleae plēnum; quīcumque igitur cupiunt, possunt vel in aquā nāre vel in sellīs lītorālibus circumpositīs aprīcārī, ōtiārī, legere. In natābulō est īnsula in quā popīna quaedam sita est, cui nōmen Nāvicula, in quāque īnferuntur cibī admodum sapidī permultōrum generum. Etenim in ipsō natābulō est thermopōlium, ad quod natārī potest, ad cerevisiam vel tēmētum vel aliam pōtiōnem poscendam bibendamque, sub globulīs lūciferīs quōs continent capsae multicolōrēs fōrmārum geōmetricārum periūcundārum, līneārum rēctārum sed oblīquē coniūnctārum, quārum aspectus cuivīs placeat quī artī architectūraeque modernae studeat. Et quīcumque, antequam bibat vel edat, manūs sibi lavāre voluerit, hoc agere poterit cum per plānum inclīnātum fōrmā cochleae dēscenderit et magnum scamnum ligneum, īnstar crocodīlī, praeterierit; animadvertet autem sāpōnem liquidum ācrem cerevisiam olēre, vel aliquid simile. (Quī sāpō in hōc genere satis differt ā sāpōne quī in hospitum conclāvibus praebētur, quī plērumque ex melle factus est.) Illud tamen nūllō modō displicet—immō aliō indiciō est (sunt enim sescenta hercle) architectonēs omnēsque aliōs quī hoc hospitium cōnstrūxērunt, ubīque parvās sed iūcundās rēs abdidisse quae hospitibus ventōribusque admīrātiōnem movērent. Tālēs rēs—et parvās et quidem magnās—hoc periūcundum dēversōrium permultās praebet quae in hōc commentāriolō nē strictim quidem dīcī potuērunt, dē quibus forsan in aliō commentāriolō (in hāc ipsā sēdē rētiālī) ōlim disserētur. Nunc autem hoc tantum reliquum est: ut vōbīs permagnō cum studiō, immō vehementissimē, suādeam ut, sī potueritis, in hōc suāvissimō et quidem mīrificō dēversōriō commorēminī. Īnspicite enim hās dēverticulī imāginēs:




1. Quae nōnnumquam “copal” appellātur.

Thursday, March 6, 2025

Why the 21c Museum Hotels are awesome

Nūper, aliquot urbēs petīvī quae in illā cīvitāte sitae sunt cui nōmen Arkānsās. (Hanc cīvitātem numquam anteā vīseram.) Atque, cum in ūnā ex eīs urbibus—nōmine Oppidō Bentōniānō—versārer, in quōdam lautō et periūcundō, immō suāvī, xenodochīō commorātus sum cui nōmen Dēversōrium “Mūsēī” Bentōniānum Saeculī Vīcēsimī Prīmī, quod in hōc commentāriolō fūsius dēscrībētur. Ecce pictūra vestibulī:

Ut in imāgine vidērī potest, hoc dēverticulum modō modernissimō cōnstrūctum, dispositum, exōrnātum est, secundum ratiōnem eōrum architectōrum artificumque quī aedificia et conclāvia satis simplicia reddere nītuntur. Porrō, ut in pictūrā patet, prōpalam sunt collocātae tabulae et signa—et quidem nōn sōlum in vestibulō sed etiam in ferē omnibus aliīs dēversōriī partibus. Quamobrem hospitium “mūsēō,” quod dīcitur, simile est—hinc hospitiī nōmen. Plēraeque tabulae et signa quae in pictūrā compārent satis solita sunt, sed alibī sunt alia quae ad sē oculōs magis convertunt—verbī grātiā, ex tēctō palaestrae pendet magnum simulācrum Virī Vespertīliōnis ex māteriā plasticā factum, quod in īnfrā positā pictūrā īnspicī potest:

Et, simulatque ad vestibulum pervēnī, duās permagnās statuās (alteram virī, alteram fēminae) ex tēctō pendentēs cōnspexī, quae propter magnitūdinem atque colōrem īnsolitum—et quia in āere ūnā saltāre vidēbantur—praetermittī nequībant. Ut tertium exemplum afferātur, est alia statua (quae in prīmā huius commentāriolī pictūrā compāret) cuius auctōris ingenium haud dubiē magnam vim fōrmātrīcem habet. Nam haec statua, quae colōre quōdam plūs minusve aureō est, arborem exprimit—sed in extrēmīs rāmīs sunt canistra, quālia in follis corbisque lūdō adhibentur, et humī iacent sparsī complūrēs eiusdem lūdī follēs, quasi pōma arboris essent quae ad terram cecidissent.

Ac multa alia in hospitiō sunt quae operae pretium est contuērī. Utputa, in quādam camerā est signum olōris quī in undulīs lacūs natāre vidētur—quae quidem flūctuantur, nam rē vērā imāginēs sunt, quae lūce fīunt prōiectā ex māchinulā cēlātā. In vestibulō ipsō, prope mēnsam salūtātōrum, est tabula in quā saltātrīx Mexicāna dēpicta est, clārā stolā multicolōrī indūta. In tabernulā, inter alia, libellum quoddam crassum emī potest in quō exscrīpta sunt multa iūcunda satisque lepida artificum dē arte dicta. Cum pervēneris, aliquī salūtātor dūram firmamque lagēnam aquae, scītē ex metallō quōdam factam, dōnum tibi dabit, quam totiēns ad fontem ēlectrōnicum aquā implēre licēbit quotiēns volueris. Atque tōtum per dēversōrium (etiam in quōdam tēctō, sub caelō) sunt permagnae lūcidaeque statuae viridēs aptēnodytārum—hoc est, avium quae Antarcticam incolunt neque volāre queunt—quae signa nōn sōlum prōrsus iūcunda et lepida sunt (īnspicite enim prīmam pictūram) vērum etiam saepius ab hospitiī operāriīs clam ex alterō locō ad alterum trānsferuntur. Ut brevī complectar, hoc hospitium ita suāve est ut maximō cum studiō vōbīs suādeam ut ibi commorēminī, sī potueritis. Nec praetereunda est Alvus, hospitiī popīna, ubi nōn sōlum appōnuntur cibī admodum sapidī, sed etiam, in parietibus, ostenduntur taeniolae cīnēmatographicae apium gradientium atque permultae parvae effigiēs scarabaeōrum ex metallō factae:

The show “How to Get Away with Murder” (on Netflix)

Abhinc complūrēs annōs, seriem quandam tēleopticam contuitus sum cui īnscrīptiō Quōmodo Impūne Homicīdium Faciās , quaeque per Rēte Pellicul...