Tuesday, December 17, 2024

The short documentary “Makayla’s Voice”

Herī, tempore pōmerīdiānō, pelliculam quandam cīnēmatographicam intuitus sum cui titulus Vōx Makaelae, quaeque per Rēte Pelliculārum pervulgātur. Pellicula scītē facta est atque argūmentum tractat quod, haud dubiē, multōs spectātōrēs valdē tenēbit. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae pelliculam prōscrībit:



Atque ecce pelliculae initium:



Haec pellicula Makaelam Caīnam indūcit—adulēscentulam quattuordecim annōs nātam quae Atlantae habitat (hoc est, in capite cīvitātis Geōrgiae) cum mātre, patre, sorōre, frātre. Māter, cui nōmen Manāna Caīna, negōtiātrīx vestiāria est quae lauta vestīmenta vēndit. Pater, Khārī “Acuārius” Caīnus, cantōrēs adiuvat ut nova canticula pangant, canant, in lūcem ēdant. Dē Makaelae sorōre et frātre minus in pelliculā discimus. Pellicula autem imprīmīs Makaelam ipsam tractat.

Haec enim adulēscentula “autismum,” quī dīcitur, habet—etenim quoddam “autismī” genus habet quod paene prohibet quōminus loquātur. Ā tenerīs unguiculīs, Makaela ā parentibus crēdēbātur prūdēns esse atque cōgitāmenta habēre quae sēcum et cum aliīs hominibus commūnicāre vellet, at vērō nesciēbant quid cōgitāret, nam nūllō modō inter sē colloquī poterant. Attamen, cum Makaela iam ad adulēscentiam pervēnisset, parentēs cōnsilium cēpērunt: effēcērunt ut fēmina quaedam, nōmine Rhōxānula, ūnā cum Makaelā operam dare inciperet ut haec ea quae cōgitābat et sentiēbat prōferre quīret. (Optimum quidem cōnsilium, etiamsī lāmentābile est parentēs—quī, ut clāret, Makaelam adamant—hoc cōnsilium nōn anteā iniisse.)

Quō pactō hoc fierī potuit? Makaela ā Rhōxānulā levissimam tabellam accēpit—quae rē vērā chartula erat, māteriā plasticā operta—in quā omnēs alphabētī litterae et omnēs numerī īnscrīptī erant, ūnā cum signīs addendī, dēdūcendī, multiplicandī, dīvidendī. Deinde, Rhōxānula Makaelam docuit litterās et alia symbola digitō indicāre, ut verba quae vellet efferret. Ut exemplum afferātur, Rhōxānula quōdam diē Makaelae dīxit dē galaxiīs sermōcinātum īrī, et rogāvit num galaxiārum verbī litterās digitō indicāre posset—nōn quidem quod dubitāret eam hoc verbum rēctē scrībere posse, sed quia cupiēbat eam sē in litterīs digitō indicandīs exercēre.

Tabellā litterārum acceptā, Makaela coepit sententiās dē ferē omnibus rēbus ferre: dē suō ergā nātūram amōre; dē susurrō aurārum folia perflantium; dē difficultātibus quās patiēbātur cum vehementibus animī mōtibus afficerētur neque ea quae sentīret efferre vel commūnicāre posset, quae rēs faciēbat ut sentīret fore ut displōderētur. Porrō, duās epistulās scrīpsit, alteram ad mātrem, alteram ad patrem, in quibus amōrem suum erga eōs expressit, et aperuit sē “valdē, valdē sagācem” esse, et dīxit sē esse eōrum “bellam puellam” (ita enim eam vocāre solēbant). Atque, in epistulā ad mātrem, Makaela memorāvit diēs fēstōs appropinquāre et dēclārāvit sē avēre cum patre vīvārium bēstiārum marīnārum adīre.

Quod tandem factum est—quārē in pelliculā ostenduntur Makaela Khārīque per magnum vitreum tubum subaquāneum lentē ōtiōsēque dēambulantēs dum tranquillās raiās et pellūcidōs pulmōnēs et ingentēs pristēs circā sē natantēs contemplantur. Itaque vōbīs suādeō ut hanc pelliculam contueāminī, ut huiuscemodī imāginēs et rēs gestās spectētis, atque perpulchra et numerōsa et poētica verba ipsīus Makaelae auscultētis, quae artificiōsissimē concinnāvit, quaeque vōce nōmine Portiā clārē et lūcidē ēnūntiantur.

Wednesday, December 11, 2024

The short film “Noumena”

Abhinc aliquot hebdomadās, brevissimam quandam pelliculam cīnēmatographicam contuitus sum cui titulus Noūmena, quae vērō est iūcunda, immō suāvis. Pellicula ā Cōbiō Resnicke et Iōanne Oeconomō excōgitāta, facta, recēnsa, ēmendāta est. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica dē pelliculā faciendā—quae taeniola quidem, quamvīs brevis sit, nihilōminus ipsā pelliculā longior est:

 

Ūna causa cūr haec pellicula multōs spectātōrēs—aut aliquot saltem—admodum tentūra sit, haec est: pelliculam argūmentum philosophicum tractāre. Pelliculae īnscrīptiō, quae Noūmena est, ad quoddam discrīmen attinet quod fēcit philosophus Immanuēl Kantius inter phaenomena (hoc est, ea quae per sēnsūs percipī possunt) et noūmena, id est, ea quae per sēnsūs percipī nequeunt, sed cōgitantur—vel, ut aliter dīcātur, ea quae cōgitantur vel cognōscuntur, sed nūllō sēnsū corporis.

Quid igitur in hāc pelliculā ēvenit? Pellicula adulēscentulam ostendit quae sērō in perpulchrā et vetustā et lautissimā bibliothēcā—librīs et pugillāribus imminēns—philosophiae studiō operam dat. Dum magnum dē philosophiā librum legit et āctuōsē calamō scrībit, rēs quae eam circumstant in āera ascendere et ibi pendēre incipiunt—verbī causā, statuae et suprā dictus calamus—atque ipsum bibliothēcae aedificium, rīmās agēns, cōnfringī occipit. At postquam bibliothēca ipsa solvī incipit, ita ut caelum ac terrae misceantur, omnia repente in prīstinum restituuntur. Etenim tōta fābula tribus minūtīs agitur.

Haec pellicula ita scītē et artificiōsē facta est (spectāte enim brevem taeniolam cīnēmatographicam quae suprā est posita) ut prīmō nē animadvertāmus quidem id omnīnō nōn liquēre, quōmodo fābula quae agitur coniungātur cum Kantiānā ratiōne noūmenōn. Philosophiae quidem Kantiānae adulēscentula in bibliothēcā incumbit, sed nōnne artius vinculum inter illās duās rēs esse dēbet? Equidem hoc interpretātus sum: adulēscentulam, quoad noūmenōn ratiōnī studeat, nātūram interiōrem omnium circā sē rērum—exemplī grātiā, aedificiī bibliothēcae—profundius atque perspicācius percipere, nōn sēnsibus (nam vidērī nōn potest, neque aliter sentīrī) sed animō vel intellēctū, quasi ea nātūra interior noūmenon esset.

Porrō, illī suprā commemorātī auctōrēs pelliculae—Cōby Resnick et Iōannēs Oeconomus—dīlaudandī sunt quod operam nāvāvērunt ad pelliculam faciendam. Nōn enim sōlum camerās cīnēmatographicās adhibuērunt ad fābulam āctam exprimendam, vērum etiam tōtam bibliothēcam programmatibus computātōriīs recreāvērunt, in mundō imāginum—quod ut agerent, necesse eīs fuit tōtam ferē noctem pervigilāre. Atque, dum illud bibliothēcae simulācrum cūriōsē et dīligenter effingunt, computātōrium subitō mūnere fungī dēsiit. Attamen, omnī operā datā, pelliculam temperī cōnficere tandem valuērunt. Nē diūtius vōs dēmorer, haec pellicula nōn sōlum perītissimē facta est sed etiam vōs incitābit ad profundius dē rēbus philosophicīs cōgitandum—quamobrem permagnō cum studiō vōbīs suādeō ut eam spectētis. Ad aliquot singulās imāginēs ex pelliculā excerptās perscrūtandās, vel Resnickis vel Oeconomī situm rētiālem īnspicite.

Monday, December 9, 2024

The show “Jentry Chau vs. the Underworld” (on Netflix)

Seriem quandam tēleopticam modo spectāvī cui titulus Ientria Chau Contrā Īnferōs, quaeque per Rēte Pelliculārum ēmittitur. Quam mē adultum intuitum esse, multīs hominibus admīrātiōnem moveat, nam praecipuē adulēscentulīs dēstināta esse vidētur. Atquī haec seriēs tēleoptica—cuius imāginēs nōn cīnēmatographicae sed animātae sunt—admodum iūcunda est, ita ut spectātōrēs valdē teneat. Ecce brevis taeniola cīnēmatographica quae seriem prōscrībit:



Cuius seriēī tēleopticae argūmentī aliquot singula hōc commentāriolō patefīent. Seriēī prīma persōna Ientria Chau est—adulēscentula Americāna quae ā Sīnīs orīginem trahit. Ientria prīmō in illā cīvitāte Americānā habitāvit quae Texas vocātur, sed posteā—cōnsiliō ipsīus atque aviae sorōris, nōmine Flōrae Chau—Seoulem migrāvit, caput Korēae Merīdiānae, ut ibi Lycēum frequentāret.

Illīc, Ientria vītā ōrdināriā at bonā frūcta est, nam placēbat eī cum amīcīs versārī—quī Tokkī, Minjae, Rupertus nōminābantur—atque suprā dictum gymnasium frequentāre. Attamen, cum urbem cum sodālibus pervagātur ad sextum decimum suum diem nātālem celebrandum, paulisper ab eīs discēdit, angiportum iniēns, ut cum Flōrā per tēlephōnum gestābile, imāginum moventium ope, colloquī possit—atque subitō in eam impetum facit daemōn quīdam, quī eam interimere vult. Fēlīciter autem contingit ut Flōra appāreat et Ientriam iuvet in daemoniō dēbellandō.

Cūrnam autem istud daemonium—cui nōmen Ed est—Ientriam est adortum? Maiōrī cuidam et horribiliōrī cacodaemonī, Dominō Chengī, servit—quī Ientriam perimere gestit ut vīrēs eius, quae nātūrae lēgēs trānscendunt, arroget, ad fīliolam suam mortuam Xiaolānem ad vītam revocandam. Illās vīrēs—verbī grātiā, potestātem flammārum, vel candentium catēnārum aēneārum, ex manibus ēiciendārum—Ientria possidet sed nōndum moderārī scit. Quārē cum Flōrā ad Texadem regreditur, ut haec illam doceat vīrēs adhibēre, ad Dominum Chengem aliōsque cacodaemonēs īnferōs vincendōs.

Quae facultās eī adipiscenda et acuenda est dum hercle vītam ūsitātam dēgere temptat, praesertim apud Lycēum novum ibi in Texade. Ut exemplum afferātur, duo condiscipulī eius, Michaēl Ōlēs et Kit (cuius cognōmen numquam revēlātur), eam propter amōrem petere videntur, et illa hōs—quae autem vix ambōrum amāsia fierī potest. Ac quībitne vexātiōnēs et sēdulam vigilantiam tolerāre vicāriī praesidis lūdī, Dominī Rotificis, quī (rēctē quidem) suspicātur eam, abhinc aliquot annōs, in eō ipsō oppidō incendium excitāvisse? (Imprūdēns fēcit—nōndum enim illās vīrēs suās, quae suprā nātūrae lēgēs ēgrediuntur, temperāre didicerat.)

Multa alia in hāc seriē tēleopticā ēveniunt, sed haec hāctenus. Seriēs nōn sōlum vīvidōs et quidem excandentēs colōrēs exhibet, quī spectātōrum oculōs ad sē convertunt, sed etiam scaenās Seoulī et in Texade āctās artificiōsē coniungit cum aliīs scaenīs in quibus Ientria et Flōra et Stēlla (amīca quaedam Ientriae) perveterem artem magicam et tēla Sīnēnsia adhibent ad cacodaemonēs aggrediendōs—ex quō liquet seriēī auctrīcis (Ēchūs Wū) ingenium magnam vim fōrmātrīcem habēre. Hanc igitur seriem tēleopticam, sī haec dēscrīptiō vōbīs studium mōvit, alacerrimē vōbīs suādeō ut contueāminī.

The unbelievably ridiculous Willy Wonka debacle in Glasgow

Priōre annō, mēnse Mārtiō, accidit quaedam rēs quae ita rīdicula et quidem absurda fuit ut ferē incrēdibilis esset—quaeque tamen, propter in...